F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
98 S. IACOBI DE CHILE
fragio laudata, faciendum esse tuetur orator, hancque con- fessionem quae animae praeiudicium, si minus vera foret, concerneret, integram mereri fidem, ac esse pro veritate ab- soluta retinendam iuxta Gloss, in Cap. Mulier, in verbo Periurii, de iureiurando, et in Cap. Significasti 18, in verb. Credendum, De homicid.
Nec, pergit, obstare in themate quod iuratae Teresiae depositioni de non sequuta matrimonii consummatione non accesserit etiam illa viri, qui vadimonium iugiter deseruit. Nam Caroli silentium omne conficit argumentum de non se- quuta consummatione; quippe quod illius summopere intere- rat asserere posse, coniugale vinculum indissolubile evasisse, ex quo datum erat miserabilem suam conditionem in melius convertere, quod in nuptiis ineundis unice prae oculis habuit.
Insuper adnotat orator, actricis testimonium nedum ge- nerice cuncti testes confirmare, sed et specifice causam non sequutae consummationis matrimonii innuere, id adscribentes impotentiae viri.
Nec refert hos inter testes Teresiae matrem et avuncu- lum Raymundum Cruz accenseri. Nam in primis translatitium est in iure, testes formiter examinatos et iuratos plenam probationem conficere cuiuscumque sint conditionis et quali- tatis, ut docet Rota, in Melevitana, Separat, thori, diei 13 Iulii 1817 cor. Serlupi § 6, et in Romana seu Veliterna, Pe- cuniaria, 20 Ianuarii 1817 cor. Cesarei, et 4 Iulii eiusdem anni cor. Serlupi; praeterea in causis matrimonialibus pa- rentes ac consanguinei non solum recipi possunt ad testimo- nium dicendum; verum praeferuntur, quia de rebus agitur quae alioquin resciri nequeunt. Ad rem Card. Cosci De se- paratione thori coniug. libr. 3, cap. 8, § 13; Caelestinus III in Can. Videtur 36, q. 6 etc. Ex concordibus igitur testium septimae manus iuratis depositionibus una cum actricis, con- cludit, invictissimum exurgere morale argumentum haud se- quutae matrimonii consummationis, quod per se solum suf- -ficeret, iustis extantibus causis, ad dispensationem elargien- dam.