F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
S. IACOBI DE CHILE 99
Sed opus haud esse, ait, ad testes appellandi, cum in me- dium proferri possit physicum virginitatis argumentum.
Observat autem in themate corporalem inspectionem ita sollicite et ad regulam fuisse peractam, ut nulla ex prae- scriptionibus fuerit omissa, quae a sacris canonibus in huius- modi casibus mandantur.
Tres obstetrices autem ac duo medici sub iurisiurandi fide Teresiae integritatem renuntiarunt.
Itaque quinque in arte periti, argumentatur patronus, iu- dicium certum et absolutum ediderunt de mulieris virginitate, infertum ex complexu omnium signorum, praesertim ex hy- menis integritate, nec non absentia cuiuscumque cicatricis vel fissurae ; quibus positis constantissime ab universis tri- bunalibus virginitas puellarum et inconsummati matrimonii fuerunt declaratae. Vel enim ista virginitatis sunt eviden- tissima signa, vel nulla dantur ad virginitatem dignoscen- dam. Si primum iam certum indubiumque physicae virgini- tatis argumentum in actrice extat ; sin vero alterum quis retineat, actrix inspectionis tormentum absque ullo levamine subiisset.
Cum igitur in themate, praeter alia virginitatis signa obstetrices in actrice repererint hymenem integrum, in quo omnes anathomiae et medicinae forensis auctores princeps ac indubium intemerati pudoris argumentum agnoscunt, Zac- chias, Quaest, med. leg. lib. 4, tit. 2, q. 1, n. 1 et seqq.; Bar- tolini Inst. Anath. lib. 1, cap. 31 ; - iam concludit patronus dubitari haud legitime posse, Teresiam adhuc virginem esse eiusque matrimonium dumtaxat ratum.
Quo, ut praerequisito, dispensationis fundamento posito, deinde ad causas dispensationis proponendas gradum facit orator, et primam infert ex moraliter certa viri impotentia. Quam quidem impotentiam imprimis probat actricis testimo- nio, supra relato : quod cum sit iuratum, et a religiosa mu- liere editum minime despici potest. Cui accedunt testes Bal- bina Casanueva; Virginia Montenegro, Herrera de Guna, Raymundus Crux, ac Antonius Montt.