REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Explicat quomodo intelligenda sint verba Augustini, et probat Deum esse quidquid babet intrinsece. Deinde exortum ex bac resolutione dubium circa veritatem praedicationum in divinis breviter et clare dissolvit.
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter ;
et alium, quo relativum habet suum correlativum.
Non autem dicit Augustinus, Deus est quidquid ad se habet praeter hoc, quod habet ad aliud, quia non est propositio exceptiva, sicut nec haec : Omnis homo praeter asinum currit, quia quod excipitur non est pars praejacentis. Nec e converso dixit quod Deus est quidquid ad aliud dicitur, praeter hoc, quod ad se habet propter idem ; ideo conclusionem ad utramque posuit. Haec autem sic declaratur, creatura Dei dicitur habere aliquid intrinsece, vel sicut totum habet partem sui, vel sicut materia habet formam ; in Deo non est pars, et totum, sicut nec materia et forma, ut patet ex una quaestione praecedenti ; igilur quod habetur intrinsece a Deo, non est forma sua, nec materia, nec pars et tamen intrinsece habetur ; igilur est ipsemet ; igitur Deus est quidquid habet intrinsece.
Sed hic occurrit una dubitatio, videtur enim ex hoc, quod omnis praedicatio in divinis sit vera, et quod ibi praedicabitur quodlibet de quolibet nisi obviat relativa oppositio, quia si Deus est quidquid habet, et per conversionem quidquid habetur a Deo, est Deus ; igitur quidquid habetur ab ipso, est quidquid habetur ab eo ; et ita quodlibet in Deo praedicabitur de alio, quod non est verum, quia haec non est vera : Essentia generat
Respondeo, quod non quodlibet praedicatur de quolibet in divinis, quia attributa non praedicantur vere de Deo, nisi praedicantur formaliter, et ideo non praedicantur vere de quidditate ultimate abstracta, ut praedictum est, ideo non est haec vera, essentia generat ; nec etiam in abstracto praedicatur unum de alio, nisi utrumque sit formaliter infinitum, vel alterum, quando autem neutrum, formaliter non est vera praedicatio ; ideo haec est vera : Sapientia est bonitas, et paternitas est bonitas : I n prima utrumque est formaliter infinitum ; in secunda alterum. Sed haec est falsa : Innascibilitas est paternitas, quia neutrum est formaliter infinitum. Et ratio est, in creaturis unum accidens in concreto praedicatur de alio propter unitatem subjecti, in quo sunt unum. Sed quia in abstracto non retinet modum illius unitatis, ideo in abstracto neutrum vere praedicatur de alio ; quod si illam unitatem retinerent, vere unum de alio praedicaretur. In divinis attributum praedicatur in concreto de attributo, ut Deus sapiens est bonus ; et relativum de relativo, cui non opponitur, ut Pater est ingenitus, propter infinitatem essentiae cui sunt idem. Quia igitur istam infinitatem tenet attributum in abstracto, et non relativum, ideo, etc. De hac responsione quaere in fine quaestionis de attributis, in responsione ad auctoritatem Augustini.
Ad argumentum principale, patet quod simplicitas creaturae non est immensa, sicut est simplicitas divina, ideo non est idem quid et quo, sicut in Deo.