F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
iOO S. IACOBI DE CHILE
Verum admissa impotentia, saltem uti probabili, primum exinde potissimumque dispensationis argumentum procedit. Hoc enim in casu potiusquam proprie dispensatio, dicitur prudentialis administratio iustitiae, declarata nimirum sub alio nobiliori titulo matrimonii nullitate, uti docet Ursaya tom. 3\ part. 2, discept. 21, n. 104.
Alteram dispensationis causam desumit ex maxima ani- morum aversione, nullaque spe pacis conciliandae et coniu- galis consortii instaurandi, quod ad dispensandum gravissi- mum profecto tradunt Lancellotti penes Ursaya tom. 3, part. 2, disc. 21, not. 62 j, Corradus in Praxi disp. lib. 8, cap. 7, n. 33; Card. De Luca Be matr. disc. 9, n. 8, ac communiter omnes Canonistae. Quod autem haec aversio in casu verifi- cetur indubitanter patere edicit.
Postremam denique petit ex incontinentiae periculo et fornicationis timore, in quo mulier viridem adhuc aetatem agens, naturae praerogativis haud destituta miserrime ver- satur. Quod periculum actrix optime noscit, quodque ad alias nuptias convolando, praevia dispensatione, effugere in- tendit. Spiritus autem utilitas petentis dispensationem cau- sam esse ad gratiam concedendam cum communi docet Sán- chez De matr. lib. 12, disp. 15, n. 19.
ANIMADVERSIONES DEFENSORIS S. VINCULI. E X altera parte vinculi defensor praeprimis quoad impactam impotentiam observat, Teresiam tunc demum quum Carolus a se discessit non amplius reversurus, comperuisse, eumdem fuisse virum nullius census, catholicae religionis contemptorem, divitia- rum iugiter cupidum, et, quod potissimum ad rem pertinet, maritalibus officiis prorsus ineptum. Quas quidem et alias similes gravissimas accusationes animadvertit, contra Carolum obiicere Teresiam, sed vel nullas vel minime concludentes afferre probationes. Sane de impotentia viri sui, nullam aliam allegat rationem, nisi quod semel vir debitum coniugale pe- tivit, sed mulier recusavit. Deinde non amplius debitum con- iugale petivit, aiens id non curare cum esset impotens. Te- stes vero, notat orator, a Teresia inducti eique addictissimi