F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
S. IACOBI DE CHILE 101
id vel prorsus ignorare vel ab eadem Teresia audivisse fa- tentur.
Post haec validitatis tutor adnotare satagit quod dum S. C. cessit actricis votis petentis, ut processus non ab Emo Urbis Vicario, prout de iure ob viri domicilium et fo- rum, sed a Rmo Praesule S. Iacobi de Chile conficeretur, -expresse voluit, ut idem processus fieret ad formam Instru- ctionis anni 1840, (1) in qua cautum est: « Si qui forsan absentes noscantur, qui commode ad civitatem accedere ne- queant etiam ob distantiae sumptus, vel ad partis instantiam, vel, ea silente, ad instantiam defensoris matrimonii, ab Epi- scopo illius dioecesis, in qua morantur, examinandi;... » imo in tenore ipso praefatae concessionis expresse etiam po- testatem praelaudato Praesuli S. Iacobi mandavit « subdele- gandi pro examine partium et testium, qui extra dioecesim morentur ». Iamvero, instat, numquam Emus Urbis Ordina- rius rogatus fuit pro examine viri et aliorum ex septima eiusdem viri manu: nemo ex his sive Romae, sive alibi ad iudiciale examen vocatus est. Idque, ait, plane offendit ne- dum in tenorem sive Instructionis anni 1840, sive praefati rescripti; sed et in ipsam normam a iure in huiusmodi iu- diciis statutam, ceu prae ceteris testatur Gasparri De Matri- monio num. 1487 - ibi - « Sacri canones requirunt in causis matrimonialibus, maxime si agatur de impotentia aut matri- monii inconsummatione, testimonium septimae manus, ut aiunt, idest attestationem iuratam septem testium ex uno- quoque latere, scilicet quatuordecim testium propinquorum, vel saltem, si propinqui desunt, vicinorum ex cap. 5 et 7 De frigidis et maleficiatis ». Nil mirum itaque, putat orator, quod Carolus, se suosque omnes septimae manus testes neglectus perspiciens, vadimonium ei a S, C. constitutum ad consuetam dubii formulam concordandam missum fecerit. Perinde forsan id esset ac si iure suo usus fuisset. Neminem enim in hu- iusmodi iudiciis S. C. vadari solet ad praefatam dubii con- cordationem, nisi prius contumax fuerit. Ille vero « contu-
(1) Instructio haec relata fuit Vol. IV, 439.