REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 Quatuor has conditiones ad rationem scientiae necessarias, requirit etiam Doctor in q. 3. prol. scripti Oxoniensis q. i. later. n. 20. et in 3. d. 24.

 Contra ista objicitur sic : Sicut objectum primum potentiae ad potentiam, ita objectum primum habitus se habet ad habitum sed primum objectum potent

 Ex hoc sequitur corollarium, quod de nullo potest aliud sciri, nisi de quo possunt plures conceptus haberi, unus quidditativus, et alii quasi denomina

 Contra ista objicitur sic : Sicut objectum primum potentiae ad potentiam, ita objectum primum habitus se habet ad habitum sed primum objectum potent

 Objecit ex Goffredo, quod activum et passivum differant subjecto, et proinde unum et idem non posse esse respectu sui movens et mobile, ac consequente

 Sed ultra id, quod dictum est de intellectu viatoris, inquirunt aliqui, si Deus possit concipi sub distinctis rationibus a quocumque intellectu, etiam

 Contra tamen omnes istas opiniones duplex est via. Una probando istam affirmativam, quod Deus sub ratione divinitatis est primum subjectum hujus scien

 QUAESTIO II.

 Contra : De Deo sub ratione deilatis non potest esse scientia nisi unica igitur non habet aliquam sibi subalternatam. Probatio antecedentis : Quaecu

 Respondeo ad quaestionem quod viator potest scire veritates per se scibiles de Deo sub ratione Deitatis, scire (inquam) simpliciter et perfecte simp

 QUAESTIO III.

 sed recte ita negasse probat Scotus duabus potissimum rationibus muluatis ex scripto Oxonien. q. 3. prol. ad argumentum secundum quaestionis 2. n. 20.

 Sed contra hoc quibusdam persuasionibus potest argui sic, sumpta triplici majore : Omnis cognitio nostra naturalis de Deo est per effectum aequivocum.

 Ex dictis patet responsio ad quaestionem, quod aliquas veritates possumus ex naturalibus cognoscere de Deo, et aliquas non, quia quaecumque ex his, qu

 Egregie et clare explicat difficultatem hanc in opereOxoniensi q. 3. Prolog. et 3. later. anum. 22. ubi distinguit de Theologia, sive scientia Dei, be

 Ex hoc apparet falsitas illius opinionis, quae ponit quod Theologia non est unus habitus, sed duplex, scilicet practicus et speculativus, quia conside

 DISTINCTIO I.

 QUAESTIO I.

 Quantum ad primum, dico quod fruitio potest accipi pro fruitione in communi vel ordinata. Patet, quaecumque potentia potest inordinate agere, actus ej

 QUAESTIO II.

 Ista quaestio potest intelligi dupliciter. Uno modo de fine ultimo obscure cognito alio modo de fine ultimo clare apprehenso et intuitive et utrum

 QUAESTIO III.

 Impugnat opinionem asse rentem dilectionem et delectationem realiter identificari, et differre tantum secundum rationem, idque multis prosequitur rati

 QUAESTIO IV.

 Circa istas quaestiones primo declaratur qualiter in corporalibus quadrupliciter est quies. Primum quietativum gravium est centrum potest ergo aliqu

 DISTINCTIO II.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Ut primae satisfaciat quaestioni, et probet dari aliquod ens simpliciter primum, supponit nullum esse conceptum de Deo nobis per se notum demonstratio

 SCHOLUJM II.

 QUAESTIO III.

 Praemissa infiniti descriptione et probato, quod non habeat infinitatem ex comparatione ad alia, sed intrinsece et immediate a se, attulit duas ration

 QUAESTIO IV.

 Dicitur ad quaestionem quod sic, quia si essent multi dii, vel convenirent in aliquo, vel in nullo. Si in aliquo, aut totaliter, ita quod quidquid hab

 QUAESTIO V.

 Ideo aliter declaratur intentum. Primo sic, ponendo unam rationem. Secundo ponendo quatuor instantias, et ex solutione cujuslibet adducendo unam ratio

 QUAESTIO VI.

 Opinio IIenrici quodl. 6 q. I. el in sum. arl. 37. duas esse lanium processiones in Deo, quia duo tantum sunl actus immanentes, ut intelligere et vell

 Respondeo, quod quaestio ista potest dupliciter intelligi : uno modo, an tantum sint duae productiones secundum suas rationes formales, diversae in di

 QUAESTIO VII.

 Ideo dico quod in divinis est tantum una productio numero unius rationis, sic quod si ponatur per impossibile, vel per incompossibile, quod haec produ

 QUAESTIO VIII.

 Secundo declaratur quomodo potest hoc intelligi sine contradictione. In creaturis perfectionis est quod essentia et natura communicetur, sed imperfect

 DISTINCTIO III.

 QUAESTIO I.

 Est igitur quaestio : An possumus habere aliquam cognitionem de Deo, qua cognoscitur in aliquo conceptu simplici) et hic sunt opiniones. Nam quidam di

 Alia est opinio, quae nimis tribuit intellectui nostro de cognitione Dei, sicut prior nimis ab eo circa eamdem removebat ponit igitur haec opinio qu

 Dico igitur ad quaestionem quod in intellectu viatoris absolute est possibilis conceptus Dei proprius, quia hoc posset Deus creare infundendo lumen pr

 QUAESTIO II.

 Dico, quod propositio per se nota est, quae est evidens ex terminis, ita quod non ex alia propositione, sed ex terminis, ut sui sunt, quia non est ide

 QUAESTIO III.

 Dico igitur, quod quaecumque in creaturis per modum similitudinis vel proportionis repraesentant tria appropriabilia tribus personis, includunt ration

 QUAESTIO IV.

 Dico igitur quod oportet ponere in intellectu, ut habet rationem memoriae, speciem intelligibilem repraesentantem universale . ut universale, naturali

 QUAESTIO V.

 Hic ohiler moneo quaestionem hanc et sequentem haberi in scripto Oxoniensi, ad calcem tamen quaestionis sextae, et marginatorem contendere ad illud op

 Sed contra conclusionem praedictam in se, sive sic intelligat Avicenna, sive aliter, primo arguo sic, quod si species intelligibilis non maneat in int

 QUAESTIO VI.

 Respondeo, tria sunt hic videnda: Primo, quae entitas sit intellectio. Secundo, si aliqua mutatio possit esse ad talem entitatem. Tertio, si talis ent

 QUAESTIO VII.

 Imaginem Trinitatis consistere in mente, notitia et amore, vel in memoria, intelligentia et voluntate utrumque explicat ad mentem Augustini. Per min

 DISTINCTIO IV.

 QUAESTIO I.

 Negat Doctor propositionem hanc : Deus genuit alium Deum, quia nec alium a Deo, nec alium deitate, vel in deitate, quod secundum regulas Logicae optim

 QUAESTIO II.

 Optime explicat Logice et Theologice hunc esse veram : Deus est Pater, Filius et Spirilus sanctus. De quo late in Oxon. hic q. 2.

 DISTINCTIO V.

 QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?

 Resolvit hanc esse falsam, essentia generat, quia quando subjectum est ultimate abstractum, et praedicatum non potest praedicari nisi formaliter, prop

 QUAESTIO II.

 Dicitur ad quaestionem quod sic, quia sicut in substantia creaturae aliquid est potentiale praesuppositum generationi, quod dicitur materia, aliquid a

 Contra ista arguitur multipliciter, et probatur quod in divinis non sit materia, nec quasi materia. Primo sic : Essentia divina est formalis terminus

 Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.

 Filius est de substantia Patris, ut loquuntur Sancti, et ly de denotat simul originationem et consubstantialitatem quod clare explicat, et etiam quo

 QUAESTIO III.

 Respondeo igitur ad quaestionem, quod relatio non est actus, nec essentia aliquo modo actuabilis est per eam, sed est per actus cui repugnat omnis act

 DISTINCTIO VI.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,

 QUAESTIO III.

 Dicendum ergo quod Pater necessario genuit Filium, et necessitate concomitante genuit Filium, etsi non ut principio elicitivo. Hoc autem probatur dupl

 DISTINCTIO VII.

 QUAESTIO I.

 Contra, quando aliquid est indeterminatum ad aliqua producenda indeterminatione potentiae activae, ex se est sufficienter determinatum ad quodcumque i

 QUAESTIO II.

 Respondeo, quod Filius non potest generare, negando primo potentiam Logicam, quae significat non repugnantiam extremorum sicut enim significatur quo

 QUAESTIO III.

 Respondeo, quod est maxime univoca, quod probatur tripliciter. Primo sic: In supposito generante et genito est natura, et proprietas individualis au

 DISTINCTIO VIII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Circa illam exclusivam, scilicet quod nullum aliud a Deo sit immutabile, dubitatur de mente Philosophorum, praesertim Aristotelis et Avicennae, quos S

 Secundus modus essendi est, quo aliquid intelligitur necessarium ex se formaliter, non effective, sed dependenter esse ab alio, et Doctor iste imponit

 QUAESTIO IV.

 Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter

 QUAESTIO V.

 Dicitur ad quaestionem, quod aliquid dictum de Deo formaliter, est in genere, et Deus similiter propter auctoritates, quia Damascenus in Elementario a

 DISTINCTIO IX.

 QUAESTIO UNICA.

 Postquam docuerat possibile esse generationem divinam esse aeternam, et de facto ita essp, quia Pater est agens per modum naturae perfectissimum, non

 DISTINCTIO X.

 QUAESTIO I.

 Respondeo igitur ad quaestionem, quod voluntas perfecta, scilicet habens objectum diligibile sibi praesens, nullo alio cointellecto, est principium su

 QUAESTIO II.

 Dico igitur quod voluntas divina est principium necessario producendi amorem. Hoc probatur. primo sic : Voluntas divina est principium communicandi en

 QUAESTIO III.

 R ejecta sententia Henrici (de qua late agit Doctor in Oxon. I. d. 2. q. 7. an. 13. per tres articulos, et hic a n. 13.) asserentis voluntatem spirare

 QUAESTIO IV.

 Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.

 DISTINCTIO XI.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Ad mittendam esse hanc propositionem : Si Spiritui sanctus non procederet, etc. Contra Giiffr. licet sequatur ex ea contradictio, quia non sequitur ex

 Ideo dicitur quod quaeslio est rationalis. Et dicit unus Doctor quod si non procederet a Filio, non distingueretur ab eo, quia solae relationes distin

 DISTINCTIO XII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Dico ad quaestionem quod potest actio considerari tripliciter vel ut in se, vel ut ad terminum, vel ut in suppositis agentibus. Primo modo et secund

 DISTINCTIO XIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Opinio una ponit quod distinguuntur per terminos, scilicet per personas, quia motus distinguitur per terminos 5. Phys. text. com. 4. et 48.

 Respondeo ad quaestionem quod Spiritus sancti processio non est generatio. Circa cujus veritatem ostendendam, primo videnda est distinctio generationi

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 DISTINCTIO XVI.

 QUAESTIO UNICA.

 Respondeo cum personam mitti sit manifestari eam procedere, ut patet alibi ex quaestione praecedente, missio passiva visibilis, est cum signo sensibil

 DISTINCTIO XVII.

 QUAESTIO I,

 Contra hanc opinionem arguitur duplici via, supponendo justificationem peccatoris, ex Ezech. 12. et charitatem.

 Respondeo ergo ad quaestionem, primo ad rem in se et secundo quantum ad intentionem Magistri. Quantum ad primum, dico quod siculi in Deo ponitur dup

 Ad primum argumentum dico, quod creaturam bonam intelligi non bonam, potest intelligi dupliciter, aut abstraclive, aut circumscriptive. Non enim idem

 QUAESTIO II.

 Hic sunt aliqua praemittenda, et deinde ad propositum applicanda. Sciendum ergo primo, quod voluntas divina habet aliquod objectum primum, ut essentia

 QUAESTIO III.

 Tota haec quaestio per modum additamenti habetur in scripto Oxoniensi, post quaestionem quartam hujus distinctionis, sed quae circa rarefactionem aut

 QUAESTIO IV.

 scholium ii.

 QUAESTIO V.

 Opinio Gandavensis dicit tria: Primum quod possibilitas ad augmentationem in forma infusa non est accipienda ex parte subjecti, sive materiae, cum non

 QUAESTIO VI.

 Dico ad quaestionem, quod augmentatur charitas per additionem gradus, vel partis in essentia ad partem praeexistentem, quia si augetur, et non corrump

 QUAESTIO VII.

 Respondeo, quod cum quaeritur an charitas possit diminui, potest quaeri de potentia, vel ex parte charitatis in se vel secundum esse ejus in subjecto

 DISTINCTIO XVIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Declarat optime quomodo nulla persona divina constituitur per respectum ad ereaturam, quia lota Trinitas praecedit etiam esse intelligibile creaturaru

 DISTINCTIO XIX.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Hic primo praemittenda sunt aliqua in generali circa relationes communes, et demum applicanda sunt ad solutiones praedictarum quaestionum.

 QUAESTIO IV.

 Sententia Henrici unam personam esse in alia, non secundum se totam, sed secundum partem, quae etiam est aliquid alterius, id est, secundum essentiam,

 Quantum ad modum, quo ponitur una persona in alia, sciendum est secundum Hilarium, 7. de Trinitate versus finem, quod una persona est in alia, non ut

 De secundo principali, quae est ratio essendi in unius personae in alia, dico quod non est essentia, sic enim Pater esset in Patre neque relatio, qu

 QUAESTIO V.

 Respondeo, quod hic sunt quatuor declaranda, sicut quatuor proponuntur in quaestione. Quantum igitur ad articulum primum de totalitate in generali, di

 DISTINCTIO XX.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Respondeo ad quaestionem primam, quod potentia, quae ponitur in Deo, non est passiva, sed activa, potest intelligi secundum extensionem, vel secundum

 DISTINCTIO XXI.

 QUAESTIO UNICA.

 Sententia Magistri ad mittentis hanc: Solus Pater est Deus, quia relativum non excludit correlativum, refutatur ex Philosopho. Secundo, quia falsum es

 DISTINCTIO XXII.

 QUAESTIO UNICA.

 Quantum ergo ad hunc articulum, dico quod sub omni ratione objectiva, qua essentia divina potest intelligi ab intellectu divino, potest intelligi ad i

 DISTINCTIO XXIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Dico tamen quod non dicit praecise secundam intentionem, sive dicat ipsam, sive non, quia si a constitutivis potest abstrahi aliquid commune, ergo mul

 DISTINCTIO XXIV.

 QUAESTIO UNICA.

 quantitatem discretam nihil esse extra animam, cui magis videtur adhaerere, de quo largissime egit in tract. de Rerum princ. q. 16. a n. 27. ubi aliqu

 Secundum istas opiniones diversas de numero in his, in quibus proprie invenitur, respondendum est ad propositam quaestionem, ducendo eas ad propositum

 DISTINCTIO XXV.

 QUAESTIO I.

 Secundum varia tempora dicit nomen personae varias habuisse significationes, et demum ait non significare aliquid proprium uni personae, quia communis

 QUAESTIO II.

 Resolvit conceptum communem positivum et univocum abstrahi posse a tribus personis, qui sit primae intentionis, et de ipsis in quid praedicabilis, lic

 Pro prima? quaestione docet personam significare illud commune positivum ad quod sequitur negativum, et potest nominari res relata incommunicabilis, e

 DISTINCTIO XXVI.

 QUAESTIO I.

 Circa quaestionem primo recitatur opinio Praepositivi, qui ponit quod personae se ipsis distinguuntur primo, et quod persona de se est haec, quia pers

 Aliter dicitur propter auctoritatem Christi, quod personae distinguuntur et constituuntur per relationes. Hoc probatur sic, quia absolutum non potest

 SGUOLIDM III.

 QUAESTIO II.

 Respondeo, in quaestione ista patet quid dicendum sit ex quaestione praecedendi si enim persona constituitur in esse personali per relationem origin

 Sed circa modum, quo suppositum constituitur per relationem, sunt duae difficultates. Prima est, quomodo possibile est quod in uno supposito sint duae

 QUAESTIO III.

 Respondeo igitur ad quaestionem, quod aliud est circumscribere, et aliud abstrahere, in Praedicamentis cap. dominus circumscriptio de Hebdomadibus Abs

 QUAESTIO IV.

 Statuit primo sententiam, personam scilicet constitui per relationem, non per absolutum deinde rejicit rationem aliorum, qua suadetur, nempe quod ra

 Sententiam D. Thomae asserentis relationem constituere, non ut relatio est, sed ut proprietas, et Henrici dicentis constituere non ut actu respicit co

 Respondeo igitur quantum ad modum quo constituitur persona prima, et dico quod non repugnat quod Pater sit prior Filio origine, et tamen simul natura

 QUAESTIO V.

 Respondeo quod non est ponenda persona absoluta in divinis. Circa hoc tantum sunt duae difficultates: Prima est ex ratione subsistentiae, c.6.quia sec

 DISTINCTIO XXVII.

 QUAESTIO I.

 Hic est opinio Gandavensis in Summa, ar. 58. q. generare paternitas generare paternitate, distinctione paternitas generare

 5. a num. 9. est ergo ibi actio tantum secundum rationem relationis. Admittit itaque distingui ratione, et hac consideratione, paternitatem scilicet e

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Respondeo igitur, quod notitia actualis intelligentiae non dicit sufficientem rationem verbi. Dico tamen secundo, quod omnis notitia actualis est verb

 QUAESTIO IV.

 QUAESTIO V.

 QUAESTIO VI.

 SCIIOUUM I.

 Ad quintam quaestionem dicendum, quod intellectus sequens rationem naturalem non erroneam, non poneret in Deo nec verbum notionale, nec essenliale. Qu

 Ad sextam quaestionem dicendum, quod si intelligatur de re significata per Verbum, ut de secunda persona, non importat in se respectum ad creaturam, q

 DISTINCTIO XXVIII.

 QUAESTIO I.

 SGHOLIDM,

 QUAESTIO II.

 Quarto ex aliis duobus locis Augustini. Hinc tamen non sequitur quin persona creata constituatur per negationem de quo in Oxon. 3. dist. I. q. I. a n.

 Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse

 QUAESTIO III.

 Ad solutionem hujus nihil invenitur communiter, nisi quia proprietas constitutiva personae pullulat in essentia per modum naturae, quod non declarat p

 QUAESTIO IV.

 DISTINCTIO XXIX.

 QUAESTIO UNICA.

 Est igitur intentio hujus quaestionis, an principium, ut dicitur de principio essentialiter dicto, et notionaliter, sit unius rationis, et univoce dic

 DISTINCTIO XXX.

 QUAESTIO UNICA.

 Resolvit Doctor quaestionem per tria dicta. Primum, in creatura est relatio nova ad Deum, quia fundamentum novum. Secundum, haec non coexigit relation

 DISTINCTIO XXXI.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Ad primam quaestionem dico, quod circa eam non sunt opiniones, et quod secundum substantiam potest intelligi dupliciter. Nam secundum Philosophum 5. M

 Ad secundam quaestionem ponit sententiam Gandavensis negantis has relationes esse reales, quia essentia non est distincta in personis, sed una et eade

 Hanc ergo opinionem tenendo, declaro quaedam circa eam. Primo, quae requiruntur ad relationem realem ? Ubi sciendum quod tria necessario requiruntur a

 DISTINCTIO XXXII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Ad secundam quaestionem explicat bene duplicem respectum notitiae ad memoriam, et declarata per ipsam, et quadruplicem acceptionem ly dicere, ex quibu

 Ad primam quaestionem, explicatis duplici respectu amoris, ad exprimentem et objectum, et quadruplici acceptione ly diligere, corresponden ti ipsi dic

 DISTINCTIO XXXIII.

 QUAESTIO I

 Opinio D. Thomae in I . parte Summae q. articulo secundo, essentiae. esse esse relationis, sapientiae,

 Respondeo ergo ad quaestionem, in qua certum est quod essentia et proprietas sint idem, et e converso, quia Deus est simplex, et est quidquid habet, e

 QUAESTIO II.

 Sententia D. Thomae, ideo non esse compositionem in persona, quia essentia et proprietas sola ratione distinguuntur, rejicitur, quia quae sola ratione

 QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?

 Et rem bene declarat optimis exemplis, et dicit quod persona est formaliter proprietas, quia includit illam, non e contra, neque hinc sequitur hanc es

 DISTINCTIO XXXIV.

 QUAESTIO I.

 Respondeo quod sic, quia sicut in creaturis lotum est idem aliquo modo suae parti, sic persona in divinis, licet non sit quoddam compositum ex partibu

 QUAESTIO II.

 Dico ergo ad quaestionem, quod quando aliquid est proximum fundamentum relationis communis, potest dici in genitivo de suppositis, quorum est illud fu

 QUAESTIO III.

 Dico ad quaestionem quod convenienter appropriantur essentialia personis et quatuor hujusmodi invenio appropriationes magis principales. Prima appro

 DISTINCTIO XXXV.

 QUAESTIO I.

 Postquam ex sacra Scriptura, S. Augustino, et Philosopho probaverat in Deo esse intellectum et aetum intelligendi, et rationem a posteriori adjunxerat

 Refert et refellit opinionem Gandavensis asserentis intellectum et intelligere in Deo distingui ab essentia tantum per operationem intellectus creati

 Resolvit intellectum Dei esse principium quo intelligendi, sicut in creatis, quia quamcumque denominationem dat actus realiter distinctus ab informabi

 Asserit intellectualitatem, seu vitam intellectivam, esse de quidditate Dei, quod etiam habetur in Oxon. I. dist. 26. num. 55. et ostendit non sequi i

 QUAESTIO II.

 Ad propositum igitur est dicendum, quod loquendo de primitate perfectionis, sive originis, dico quod essentia divina est primum objectum intellectus.

 DISTINCTIO XXXVI.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Respondet ad primam quaestionem, et explicat duplici habitudine motionis et terminationis objecti ad potentiam, resolvit nihil aliud a Deo esse object

 Ad quaestionem secundam, cum quaeritur an requirantur distinctae relationes in Deo ad intelligibilia distincte cognoscenda?

 Sed contra hoc objicitur primo, quia videtur quod haec dicta destruant sententiam Augustini de ideis. Secundo, quia dictum est supra, quod in Deo sunt

 QUAESTIO III.

 QUAESTIO IV.

 In quaestione prima sunt duo modi dicendi : Unus est Thomae in prima parte Summae quaest. 13. art. Metaph. text.

 Alia est opinio Gandavensis quodlib. et 1. quaest, 1. ubi ponit sic, quod rerum quaedam sunt materiales, quaedam artificiales, et quaedam sunt fabrica

 Respondeo ergo ad quaestionem, primo sequendo alium Doctorem antiquum, scilicet Bonaventufam, et dico quod idea, sive accipiatur ut ratio et principiu

 Ad secundam quaestionem dicendum est, cum antiquo Doctore Bonaventura, quod in Deo sunt infinitae ideae propter tamen infinitatem vitandam forte neg

 DISTINCTIO XXXVII.

 QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?

 QUAESTIO II.

 Ad quaestionem primam respondet unus Doctor, quod Deus est in omnibus rebus, non quidem sicut pars essentiae, vel sicut accidens, sed sicut agens ades

 scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.

 DISTINCTIO XXXVIII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Respondeo igitur ad quaestionem, quod Deus novit determinate et infallibiliter eventum omnium rerum, non solum in generali, quod evenient, sed in spec

 DISTINCTIO XXXIX.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Dicitur quod res possunt comparari vel ad intellectum Dei, vel ad causas proximas. Respectu causae remotae, scilicet scientiae Dei, sunt res necessari

 DISTINCTIO XL.

 QUAESTIO UNICA.

 Circa primum est sciendum, quod duplex est contingentia in rebus, sicut patet per oppositum contingentis, quod est necessarium.

 Viso quod voluntas divina sit prima causa contingentiae in rebus, tertio videndum est quomodo potest esse causa contingentiae, non obstante invariabil

 Ad secundam quaestionem respondet quidam Doctor quod haec est vera: Deus necessario praescit hoc futurum contingens fore, quia futurum contingens non

 Ad quaestionem hujus distinctionis respondet in sensu diviso, praedestinatum posse damnari, neque id repugnare certitudini praedestinationis, quia con

 DISTINCTIO XLI.

 QUAESTIO UNICA.

 damnare illum propter demerita. Mox subjungit nullam dari causam praedestinationis ex parte praedestinati, sed totam refundendam esse in Dei voluntate

 Ex hoc quod habetur alibi supra de praedestinatione et reprobatione, sequuntur aliqua corollaria. Primo, quod prius est completus numerus electorum, q

 DISTINCTIO XLII

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Ad primam quaestionem respondeo, quod habere potentiam ad omnia quae significantur per omnipotentiam, potest intelligi dupliciter vel ad quaedam imm

 Ad secundam quaestionem dico quod licet suppositis principiis Philosophorum, non possit probari Deum posse producere immediate quidquid est possibile

 DISTINCTIO XLIII

 QUAESTIO I.

 Contra primam opinionem arguo, et primo contra illud quod dicit de potentia probo enim quod potentia activa Dei ad se non sit prima ratio potentiae

 QUAESTIO II.

 Ad quaestionem dico, quod sicut Deus potest velle et non velle libere aliud a se, sic potest velle quod non vult, et non velle quod vult, et quaelibet

 DISTINCTIO XLIV,

 QUAESTIO I.

 Responsionem ad quaestionem quaere alibi. Ad primam rationem, dicendum quod non sequitur, quia iste ordo, secundum quem modo produxit, non est omnis o

 QUAESTIO II.

 DISTINCTIO XLV.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Quantum ad quaestionem primam, est una opinio, quae ponit voluntatem non esse in Deo ex natura rei, sed tantum per actum intellectus negotiantis et co

 Docet, voluntatem in divinis idenlificari essentiae, differre tamen realiter secundum quid, seu formaliter, vel ex natura rei ante omnem negotiationem

 Punit tres insignes instantias contra distinctionem formalem voluntatis ab essentia. Ad primum bene explicat dictum sancti Augustini dicentis : Non eo

 DISTINCTIO XLVI.

 QUAESTIO. UNICA.

 DISTINCTIO XLVII.

 QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri

 QUAESTIO II. Utrum Deus permittat mala fieri 1

 Praemissa una distinctione voluntatis in nudam potentiam, in actum, et actus signum et altera, ipsius actus in velle et nolle simplex, eflicax et re

 Responsionem ad secundam quaestionem quaere alibi, quod signum efficacis voluntatis et intensae, si immediate ab ipsa fiat, est impletio voliti si v

 DISTINCTIO XLVIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Respondeo, voluntas creata potest intelligi conformis voluntati divinae, vel quoad volitum, vel quoad hoc quod est regula volendi, et hoc per modum pr

Scholium.

Sententia asserens Deum esse in genere (quae est Henrici et aliorum) suadetur auctoritatibus et ratione, sed refutatur lale, de quo fusius agit Doctor in Oxon. q. 3. a n. 16. ubi n. 20. rejicit rationem, qua D. Thomas negat Deum esse in genere, quam hic tangit n. 11. Deinde explicat duo dubia quaestionem hanc concernentia.

Dicitur ad quaestionem, quod aliquid dictum de Deo formaliter, est in genere, et Deus similiter propter auctoritates, quia Damascenus in Elementario ait, substantia intellectualis continet Deum, et ipsa est in genere. Ad hoc est Boetius de Trin. c. 8. et Augustinus 13. de Trinit. c. 5. In divinis sunt duo genera, Substantia et Relatio. Substantia dicit essentiae unitatem, sed relatio multiplicat Trinitatem. Nec valet dicere quod manent quasi modi similes substantiae et relationis, quia modi similes Qualitatis et Quantitatis sunt ibi, et aliorum Praedicamentorum. Dicitur enim Deus magnus, bonus, ubique ; oportet ergo intelligatur quod proprie manent ibi substantia et relatio.

Item, Commentator text. 11. com. 2. Metaphysicae, ubi Philosophus investigat unum primum in omni genere, quod est mensura, dicit Commentator quod illud primum, quod est mensura in genere Substantiae, est primus motor.

Rationes ad hoc, prima est talis: Substantia, ut est praedicamentum, potest intelligi - contracta per creatam et increatam 5 ergo conceptus neutrius est conceptus omnino simplex et primus ; igitur possunt resolvi in aliquo esse, quod remanet.

Item, simplicitas Dei non impedit quin possit esse in Praedicamento, quia Angeli et accidentia sunt simplicia, et tamen sunt in genere.

Contra viam istam arguo tripliciter. Primo arguitur sic : Quidquid est in genere habet aliquam realitatem in se, quae secundum se est potentia ad aliam realitatem, quae est ipsius differentia ; sed in Deo nulla est talis realilas, quae sic est in potentia ad aliam realitatem ; ergo, etc. Major probatur per auctoritatem et rationem. Auctoritas est Philosophi 8. Metaphy. c. 5 . ubi vult quod idea si ponatur, non definitur, quia oportet definitionem esse rationem longam, habentem quid et quale, materiam et formam. Hoc autem intelligo sic, non quod intelligat omne definibile proprie habere materiam et formam, quia secundum aliquos, Angelus non habet materiam, nec formae accidentales ; sed intelligit quod in una re sit aliqua realitas, a qua accipitur genus, quae est principium convenientiae realis cum alia specie, et in eadem alia realilas, a qua accipiatur ratio, de qua est principium differentiae realis. Cum enim eadem realitas non possit esse principium convenientiae realis, et realis differentiae, oportet aliam ad minus esse realitatem, a qua accipitur genus, et a qua accipitur differentia.

Hoc etiam patet ejus auctoritate in 7. Metaph. textu. Comment. 33. ubi vult quod sicut ratio et definitio ad rem, ita partes definitionis vel

rationis ad partes rei. Vult igitur quod sicut in definitione sunt plures partes, ita in definito sint plures partes reales, quamvis non oportet semper esse materiam et formam, sed in eadem re duas realitates, quarum una sit in potentia ad aliam.

Hoc probatur per rationem: In-, tellectus concipiendo genus, habet conceptum de aliquo quod est in re, et non loquor de secunda intentione generis, sed de eo quod concipitur objective ; sic enim propositio est vera, aliter enim concipiendo animal, quod est genus, non conciperelur aliquid, quod in quid diceretur de homine ; sic etiam concipiendo differentiam objective, concipitur aliquid quod est in re. Si igitur genus importat totam realitatem definiti, impossibile esset concipere differentiam, nisi ut significantem eamdem realitatem. Quomodocumque enim concipiendo genus et differentiam, sive objective concipiantur diversis modis, tota tamen realitas concipitur per utrumque, si totam realitatem speciei importarent seorsum, et tunc sequerentur duo inconvenientia. Primum, quod solum genus definiretur,et tunctotam realitatem exprimeret. Et aliud inconveniens, quod definitio non sit primo eadem definito, quia quidditatis cujuslibetest semel. Minor patet, tanta enim est simplicitas in Deo, quod nulla realitas in ipso est in potentia ad aliam, quia quaelibet in ipso est infinita, et nulla finita, et per consequens nulla est ibi partialis realitas quae ibi sit in potentia ad aliam.

Sed dicetur quod per istam rationem non excluditur, quin proprietates personales sint in genere.

Imo hoc videtur concludi per hanc rationem, quoniam si omne quod est finitum et non infinitum, sit in genere, et proprietas personalis non est infinita, et inter infinitum et finitum non est medium, ergo proprietas personalis est in genere.

Respondeo, quod proprie proprietates personales, nec sunt finitae, nec infinitae ; non enim sunt infinitae, quia non sunt perfectiones simpliciter, tunc enim aliqua persona haberet aliquam perfectionem, quam non haberet alia. Nec etiam sunt finitae, quia nihil quod est formaliter finitum, est idem realiter cum eo quod est formaliter infinitum ; proprietas vero personalis est eadem cum essentia ; ideo dico quod est medium, quod nec est finitum, nec infinitum formaliter. Quod patet sic, quoniam sicut finitum et infinitum proprie accepta non conveniunt nisi quantitati molis ex 1. Phys. text. 15. ita finitum et infinitum, magnum et parvum, transumptive dicta, non conveniunt nisi quantitati virtutis. Ideo quod habet quantitatem virtutis dividitur per finitum et infinitum ; hujusmodi est entitas. quidditativa, cujus gradum intrinsecum entitatis dicunt finitum et infinitum, et non ratio hypostatica, sive personalis vel individualis, quae tamen sit illa, quae non est entitas quidditativa.

Item, secundo arguitur probabiliter sic, juxta eamdem viam. Nam perfecta simplicitas Dei consistit in hoc, quod est quidquid habet ad se, ut Magister declarat in littera per auctoritates Sanctorum ; sed nil quod est in genere est hujusmodi, scilicet quod ipsum est quidquid habet ad se, quia natura ejusmodi entitatis, quae est in genere, habet perfectionem generis et differentiae ; nec etiam perfectio generis continet perfectionem speciei ; igitur quod est in genere, non est quodlibet quod habet ad se.

Sed dicetur quod licet formaliter rationalitas non sit animalitas, tamen potest dici quod haec est illa per identitatem ; et sic per identitatem illud quod est in genere, est quidquid habet ad se, licet non formaliter, quia nec sic in divinis, quia sapientia non est formaliter bonitas, licet per identitatem.

Respondeo, quod praedicatio per identitatem non habet locum in creaturis. Unde et Philosophus non determinavit de hujusmodi praedicatione, sed tantum habet locum in divinis, et ratio hujus patet ex praecedenti quaestione, quia enim in divinis facta abstractione remanet identitas propositionis in praedicando abstractum de abstracto, dicendo sic: Sapientia est bonitas. Si autem quando abstrahuntur genus et differentia, non enim habent identitatem, nisi ratione rei, cui insunt realitates eorum, ideo quando abstrahuntur abstrahitur aliquid,quod requiritur ad praedicationem formalem veram.

Quantum ad secundam viam ex parte infinitatis arguitur sic :

Conceptus speciei non est tantum conceptus realitatis cum modo, sive gradu ejus intrinseco ; tunc enim albedo habens gradum posset esse genus, et gradus ejus differentia, et ideo conceptus rei cum modo intrinseco realitatis suae, est conceptus simplicior quam conceptus speciei.

Sed in Deo infinitas, sive quidquid aliud ponatur determinare realitatem ejus, non dicit nisi modum et gradum intrinsecum suae quantitatis virtualis, sive suae quidditatis ; igitur conceptus Dei non potest esse conceptus speciei habentis genus et differentiam.

Dicetur forte quod quamvis infinitum non sit differentia contrahens conceptum communem Deo, tamen alia intentio potest esse ut differentia contrahens, sicut ipsum necesse esse, vel aliquid hujusmodi.

Contra, sit illud determinans in ratione differentiae A, quaero tum, aut intelligitur A prius determinare illam realitatem, a qua accipitur genus in Deo quam infinitas, aut infinitum prius quam A ? Si primo modo, cum illud sit extrinsecum realitate generis, sequitur quod aliquod extrinsecum prius conveniret realrtati divinae quam suus modus intrinsecus, qui est modus infinitatis, quem habet ad se. Si secundo modo quod prius determinetur illa realitas per infinitatem, igitur ulterius non est in potentia ad aliquod aliud determinativum, cum ratio infinitae perfectionis sit omnino in ultimata actualitate nullam determinationem expectans.

Istud vero patet exemplo : Si enim animalitas habet plures gradus, intelligendo ipsam sub quocumque gradu, non intelligitur rationabilius vel irrationabilitas esse modus intrinsecus animalitatis. Sed adhuc intelligetur animalitas in quocumque gradu, ut perfectibilis a rationabilitate vel irrationabilitate. Ita in proposito, si deitas habens infinitatem ut gradum sibi intrinsecum.

haberet differendam, intelligeretur etiam sub divinitate ul perfectibilis per differentiam, quod non est intelligibile.

Tertia via arguitur ex necessitate essendi, sive ex necessitate esse; et haec est ratio Avicennae, 8. Metaphysicae, ubi sic arguit: Si necesse esse habet genus, aut igitur intentio generis istius est formaliter necesse esse aut possibile. Si primum, igitur non cessabit, quousque perveniat ad differentiam ; hoc sic intelligo, quod si tunc illud genus includeret differentiam, quia necesse esse importat formaliter ultimam actualitatem. Si secundum, sequitur quod necesse esse esset constitutum ex eo quod non est necesse esse.

Praeterea, juxta viam istam potest sic argui probabiliter: Quidquid est in genere abstrahit ab actuali existentia, quia illa tota coordinatio potest salvari in intelligendo illa coordinata, intellectione abstractiva, quae non includit existentiam objecti, quia sic esset intellectio intuitiva ; necesse esse vero includit existentiam ex ratione,qua est necesse esse, imo forte nihil ita per se convenit necesse esse, sicut ipsum esse aut existere. Sic igitur probatum est per tria media, quae pondero, quod Deus non est in genere, nec aliquid formaliter dictum de Deo, et etiam per alia media probabilia.

Ex istis vero rationibus aliae rationes antiquorum habent evidentiam, sicut ratio Augustini, quam Magister adducit in littera, 7. de Trinitate cap. 2. et c. 6. quae est ista: Substantia ut est genus generalissimum substat, Deus autem non ; ergo, etc. Ista ratio tenet ex infinitate

Dei, qua via praecessit secunda ratio. Expono autem sic rationem Augustini : Non intelligit autem Augustinus quod ratio formalis substantiae, quae est genus, sit substare accidentibus, quia haec est ratio respectiva, quae non includitur in formali conceptu absoluti. Ratio tamen substandi accidentibus necessario concomitatur substantiam, quae est genus generalissimum, quare substantia non potest substare accidentibus, quia quod aliquid non possit substare accidenti, non convenit nisi duplici de causa, aut propter imperfectionem in entitate sua, quae non sufficit terminare dependentiam accidentis, vel propter sui excellentiam, qua non potest actuari alia actualitate superveniente. Manifestum est autem, quod substantia, quae est genus, potest determinare dependentiam accidentis, et ad hoc habet sufficientem perfectionem ; igitur quod aliqua substantia non sit capax accidentis, substando ei, hoc est, quia est infinita ; igitur quod Deus non possit accidentibus substare, hoc est ex infinita perfectione sua, qua existens in ultima actualitate, non potest ulterius aliquo accidente actuari, et ideo tenet ratio sua, ex ratione infinitatis.

Alia etiam ratio Avicennae 8. Metaphys. c. 4. qua arguit quod genus est pars, et Deus non, cum sit omnino simplex, tenet ex ratione suae simplicitatis divinae, quomodo tenuit prima ratio juxta primam viam.

Alia vero ratio ponitur ab aliquibus talis: Quod est in aliquo est in illo per modum illius ; sed Deus continet perfectiones omnium generum ; ergo sunt in eo per modum ejus ; ergo non est in aliquo genere illorum. Patet alibi, quod illa ratio non concludit, quia diceretur quod non est in primo genere, scilicet Substantiae, quae tamen continet perfectiones aliorum generum virtualiter, ut probatur alibi .

Sed contra praedicta estduplexdubium : Unum contra infinitatem, quod non repugnet infinito esse in genere, quod arguitur per Philosophum 6. Topicor. de linea infinita, quoniam non est aliqua definitio increpanda, quae non convenit illi cui impossibile est esse in genere. Increpatur autem ibi definitio lineae rectae, hoc scilicet, cujus medium non exit ab extremis, quia non convenit lineae infinitae ; igitur linea infinita si esset, esset in genere ; igitur, etc.

Respondeo primo ad intentionem Philosophi, quod non intendit ibi definire ens per accidens ; sed sicut est unum per accidens linea recta, ita intendit quod sibi assignanda est duplex definitio, quae est una per accidens. Non autem increpat praedictam definitionem, quia non ponitur ibi ratio recti, quoniam aliquid potest formaliter repugnare subjecto, quod non formaliter repugnat passioni, licet virtualiter ei repugnet infinitas ; igitur licet repugnet lineae, non tamen recto ut rectum est. Ideo quantum ad rationem recti, non bene definitur linea recta per hoc, quod medium exit ab extremis, quia rectum ; unde rectum, non excludit medium, hec extrema, quia sibi ut sic, non repugnat infinitas.

Alia modo est dubitatio in re : An si linea esset infinita, posset esse in genere ? Et patet responsio alibi quod sic, quia ad nobilissimum in inferiori nunquam sequitur nobilissimum in superiori, nisi illud inferius sit nobilissimum contentum sub superiori ; hujusmodi autem est sola natura intelligibilis, et non alia ; ideo si habens naturam intelligibilem esset infinitum, non esset in genere, non autem si aliqua alia natura esset infinita.

Secundum dubium est qualia praedicata sunt, quae dicuntur de Deo, cum non sint genera, nec in genere? Respondeo quod sunt praedicata transcendentia ; quidquid enim dicitur de Deo, est formaliter transcendens. Probo, quidquid convenit enti antequam descendat in genera, est transcendens ; sed quidquid convenit Deo, convenit enti antequam descendat in genera ; igitur etc. Minor probatur, quia ens prius dividitur per finitum et infinitum, quam dividatur in genera, quia tantum ens finitum dividitur in genera, ut praeostensum est supra de necesse esse et de possibili, et de aliis quae conveniunt Deo ; prius enim conveniunt enti, ita quod ens per illa, et per sua opposita prius dividitur, quam descendat in genera, quia solum ens contractum per alterum illorum quod removetur a Deo, et ab ente infinito, descendit in genera.

Sed dicetur, quod sapientia et paternitas,quae videntur species specialissimae, sunt transcendentia.Ad hoc quaere duplicem responsionem alibi .

Dicetur etiam quod per hoc destruitur Logica Aristotelis, qui non ponit nisi quatuor praedicata in quid dicta, quorum nullum secundum praedicta, est ipsum ens, nec aliquid dictum formaliter de Deo.

Item, Porphyrius non ponit nisi quinque universalia ; nullum istorum est ens, vel aliquid formaliter dictum de Deo et creatura secundum praedictam responsionem, si Deus non sit in genere.

Ad secundam patet alibi. Ad Porphyrium, dicendum quod ens dictum de Deo essentialiter et creatura, dicitur praedicari per modum . universalis, non quia sit aliquod universalium, sed quod praedicatur per aliquem modum similem alicui modo universalis, praedicatur enim in quid, sicut genus. Unde dicit Philosophus 4. Topic. loc. 83. quod si aliquid praedicatur in quid, et non convertitur, difficile est prohibere quin sit genus, et utendum est ut genere, et hoc verum est opponenti, sed non respondenti ; et ideo licet sit difficile prohibere quin hujusmodi sit genus, non tamen impossibile.

Ad primam auctoritatem et rationem pro opposita opinione de Elementario Damasceni, postea dicit unum verbum, per quod solvitur totum. Dicit enim quod substantia, quae continet divinitatem supersubstantialiter, generalissimum est, unde in specie creata est aliquid perfectionis, aliquid imperfectionis, et Divinitas continet id, quod perfectionis supersubstantialiter, et dicit de illa quod generalissimum est; igitur nihil ad speciem, quae est in genere, ista species, de qua loquitur.

Ad auctoritatem vero Boetii, qui vult quod duo genera maneant in divinis, dicendum, quod nullum genus, nec modus praedicandi, sive ratio alicujus generis manet in divinis, manet tamen duplex modus praedicandi similis duobus modis aliorum generum, scilicet Substantiae et Relationis. Probatio primi, fundamento existente finito, impossibile est quin quidquid intelligitur fundari in illo, sit formaliter finitum et non infinitum ; igitur si entitas, quae est in praedicamento sit finita, ut praeostensum est, necesse est ut tam ratio praedicamenti quam modus praedicandi sit finitum, et per consequens non manet formaliter in divinis ratio alicujus Praedicamenti.

Secundum declaratur : In divinis manet modus praedicandi a se, qui similis est modo praedicandi substantiae,manet etiam ibi modus praedicandi ad alterum, qui est similis modo praedicandi relativi ; ideo in divinis manent duo modi praedicandi, similes duobus modis praedicandi duorum generum.

Dicetur forte quod simili ratione videtur quod in divinis maneat modus praedicandi qualitatis etquanlitis, quia Deus dicitur bonus et magnus simili modo praedicandi in creaturis.

Respondeo primo, infinitas in divinis est in essentia, quae est primum quid ; infinitum autem in quantum tale, habet quodlibet, quod est sibi possibile. Ideo tam modus praedicandi quantitatis quam qualitatis, quae ad se dicuntur, transcendunt in modum praedicandi ejus quod est quid, et propter hanc primilatem omnia, quae in divinis dicunt perfectionem simpliciter, dicuntur praedicari modo essentiae. Unde quia modus ille praedicandi denominative est propter modum praedicandi in quid, ideo duo illi modi continentur sub modo praedicandi in quid. Sunt igitur in divinis duo modi praedicandi; alter tamen istorum continet sub se modos praedicandi quorumdam aliorum generum, scilicet Qualitatis et Quantitatis.

Ad aliud, quod Commentator dicit 4. Metaphysicae, falsum est, et contra intentionem Philosophi, quia Aristoteles dicit quod non est quaerendum in substantia hoc ipsum unum, quod sit mensura in illo genere, sed aliqua natura, quae est una, una dico, natura subjecta, sed prima causa est hoc ipsum unum, et non significata. Vel sic debet glossari, quod ipse intelligit per primum motorem primum motorem conjunctum. Ad aliud dico, quod genus generalissimum habet conceptum ita determinatum sicut homo, nec potest ipsum determinari per increatum.

Ad aliud dico, quod simplicitas infinita in natura intellectuali, excludit aliquid esse in genere.

Ad primum principale dico, quod in hac : Deus est ens, est praedicatio formalis, et in quid. Et cum dicitur, si contrahitur ens ad Deum, ergo per differentiam, nego consequentiam.

Ad aliud concedo quod Deus est ens non in subjecto, et substantia, non tamen ut est genus generalissimum.

Ad aliud, Deus est species, nego ; sed habet aliquas conditiones similes conditionibus speciei.
Ad aliud dico, quod sapientia non dicitur de Deo et creaturis per eamdem rationem generis. Si autem per eamdem rationem alicujus communioris, patebit posterius.

Ex praedictis patet quod ens contrahitur ad Deum et creaturam per infinitum et finitum, non tamen sequitur quod ens sit genus, quia minus distat hoc contrahens a contrahibili quam differentia a genere, quia contrahens, ut infinitum, sive finitum, non dicit nisi intrinsecum gradum, sive modum entitatis; differentia autem non sic, sed dicit aliam realitatem a realitate generis, ad quam realitas generis est in potentia, ut actuetur. Caetera de quaestione hac quaere alibi.