F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
102 S. IACOBI DE CHILE
max est, qui tribus edictis propositis, vel uno pro tribus,, quod vulgo peremptorium appellatur, uteris evocatus, prae-, sentiam sui facere contemnit..... (et) contumaces non viden- tur, nisi qui, cum obedire deberent, non obsequuntur : id est, qui ad iurisdictionem eius, cui negant obsequi, perti- nent. » L. 53 ff. % 1 et 3 De re iudic, et de eff. sentent.
Quod si contumacia, sequitur orator, non ex iudicis prae- cepto, sed ex aliorum privatorum rogationibus vel invitamentis dimetienda erit, impune dare posset quae eximius actricis, orator scribit : « Carolus, pluries rogatus, ut in iudicium se sisteret, divitiarum iugiter cupidus, reposuit, se Iudicis prae- cepto parituram, modo ingens pecuniae summa ei daretur »; quin tamen exinde ipse defensor pronuntiare absolute valeret quae addit nempe : « Perspecta viri contumacia, de mandato S. C. C. vadatus adhuc semel ille fuit. Ceterum Teresia ipsa, quae in libello causae introductivo commemoratas rogationem insinuavit, ut viri contumaciam in antecessum accusaret, Caroli litteras minime exhibuit quibus vir exorabat puellam ut peteret S. Iacobum de Chile ad iudicium nullitatis ex- plendum.
Nec melior, iuxta oratorem, fit actricis causa, si ad exa- men parumper revocentur quae eius favore ulterius proferun- tur. Quod attinet enim ad actricis confessionem allegat cap. Super eo, 5 De eo qui eo gn. cons. - ibi - «Tuae fraternitati respondemus quod propter eorum (coniugum) confessionem tantum vel rumorem viciniae separari non debent, cum et quandoque nonnulli inter se contra matrimonium velint col- ludere... » Quod si ne utriusque quidem coniugis concordi iuramento credi potest, quid si unus tantummodo matrimonii consummationem affirmet ?
Quam doctrinam, ait, perspicue exornat Coscius in op. De sep. tor. lib. 2, cap. 18 ¿ n. 12: « Nihil autem ergo fa- cienda est eorumdem coniugum confessio, nisi concludenter assertum impedimentum aliunde probetur, non solum propter suspicionem collusionis, sed etiam quia talis confessio est emissa non contra, sed ad favorem confitentis, qui vult se-