F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
S. IACOBI DE CHILE 103
parari, cui proinde prodesse non potest sive vir, sive uxor, sive uterque simul illam emiserit, ut notat ibid. Gloss, in verb. Confessionem, cum nemo testis esse possit in causa propria. L. Nullus 10 ff. De testibus, L. Omnibus 9 Cod. eod. »
J Jeque septimae manus testimonium maioris ponderis esse defensor putat : quippe de testibus agitur unius lateris actricis et eidem addictissimis, qui nullum praeterea indicium perci- pere ipsi potuerunt quoad coniugum conversationem, nihil- que ab aliis scire quam ab ipsa actrice et quidem tempore plane suspecto. Siquidem recolit sponsos brevissimo tempore in civitate Valparaiso commorasse, ceu eadem actrix narrat. Eodem igitur tempore, quo actrix consilium iniit iugale vini- culum dissolvendi, dictitare etiam coepit quae ad finem sibi praestitutum magis conducere existimabat : atque ita praefati testes, tempore prorsus suspecto, edoceri sensim potuerunt, sensimque etiam suaderi-de opinione credibilitatis dictorum eiusdem actricis.
Nec satis, pergit orator, testes in iudiciali examine prius de actricis depositione diligenter instructi fuerunt, ac postea de praefatis circumstantiis interrogati. Ceterum licet generice actricis dictis credere ipsi dicant, in specie tamen, et prae- sertim super asserta matrimonii inconsummatione, quae caput et cardo quaestionis est, non aliter deponunt quam super impacta viri impotentia.
Pariter specimen in actricis corpore peractum haud mo- vet vinculi defensorem, quippe quod non brevi post abruptam sponsorum cohabitationem tempore locum habuit, sed post novem fere annos, cum vir ab uxore discesserit. Sedulo ea- propter ponderanda huc veniunt quae affabre in hoc speciali casu docet Zacchias Quaest, med. leg. lib. 4 tit, 2, quaest. 3, n. 1 et seq. - ibi - < Advertendum est... quod si mulier unico congressu violata de recenti fuerit, certum est maiorem dif- ficultatem affuturam in eius rei cognitione Multo magis operosum fuerit cognoscere corruptam virginitatem unico congressu patratam a multo tempore citra, et ea de re in