REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum generatio filii Dei sit aeterna ?
Alens. ?). I. q. 42. mem. 4. art. I . D. Thom. ibidem art. 2. D. Bonavent. hic q. 3. Richard. art. 2. q. 4. Durand . q. 4. Doctor inOxen q. unica, et 8. Mel. q. I . et 2. Vasquez I. p. disp. 167.
Circa distinctionem nonam quaeritur : Utrum generatio Filii Dei sit aeterna ? Respondeo, primo probabitur possibilitas hujus, et secundo quod ita sit de facto. Primum sic : In divinis non manet generatio sub ratione mutationis, sed tantum productionis, ut praedictum est distinctione secunda . Sed generationi non repugnat aeternitas, nisi ratione mutationis, cujus termini non sunt simul ; igitur repugnat nihil generationi, ut est in divinis, quin sit aeterna, et per consequens possibile est quod sit aeterna.
Secundo probatur quod sit de facto, quoniam quod effectus non sit coaevus suae causae, vel hoc est ex conditione causae, vel est ex conditione actionis talis causae, qua producit effectum, vel quia causa agit voluntarie et ideo potest agere et non agere ; vel si est naturale agens, potest impediri per indispositionem materiae, vel per actionem contrarii agentis fortioris: vel quia dependet a superiori agente ex parte conditionis ipsius actionis, ut si actio agentis sit per motum, et ideo non potest habere effectum sibi coaevum. Non enim est possibile cogitare aliquam aliam viam, quare effectus non sit coaevus suae causae ; sed nullum istorum invenitur in generatione Filii in divinis. Non primum, quia Filius 'non producitur in divinis per voluntatem, ut per principium, licet volens producatur, ut dictum est, et probatum distinctione 6 . Nec etiam Pater producit Filium ut agens naturale impedibile, quia non habet contrarium agens perfectius. Non etiam propter indispositionem materiae, quia ibi non est materia. Nec quia habet superius agens, cum sit primum agens, ut probatum est prius. Nec ex parte conditionis actionis, quae est per motum, quia natura divina non est mutabilis ; igitur relinquitur quod de facto generatio filii in divinis sit aeterna.