F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
104 S. IACOBI DE CHILE
hoc casu praesumptionibus et coniecturis magis utendum cen- seo ; quia signa per partium inspectionem habita, leviuscula sunt, et vix quicquam de veritate attestati poterint. Licet enim in primo congressu facta fuerit violatio et destructio panniculorum et caruncularum, simul cohaerentium et ipso- rummet laterum uteri; tamen si dehinc a coitu abstinuerit mulier, adeo invicem cohaerescunt ipso quoque sanguine qui in primo concubitu emanavit mediante, ut maiorem interdum angustiam prae se ferant, quam ante amissam virginitatem facerent, quod adnotabat etiam Sever. Pinaeus De not. vir g. I. i, c. 7, ita ut hinc deducat ille posse etiam in muliere, quae gravida sit, conspicuas virginitatis notas apparere;... quod cum ita sit, nullas notas, nullaque coniecturalia saltem signa, quae medica inquisitione haberi possint, invenio, quo- rum medio ad dignotionem corruptae virginitatis in hoc casu devenire liceat, nisi ipsorum panniculorum integritatem et cohaerentiam adducamus, quae tamen et potest adhuc servari in corrupta, et abesse in ea quae corrupta non sit, multis aliis ex causis ». Ut periti medici subinde aliquid in similibus casibus probabiliter coniectare valeant, plura idem Zacchias loc. cit. num. 8 et seq. indigitat adamussim animadvertenda, quae in themate minime observata perspicit defensor, sed contra omnia festinanter absoluta fuisse vult, ita ut nec scri- pta relatio facta fuerit ad normam instructionis anni 1840 § Iudex. Postremo medentium testimonium haud censet a studio partium immune, cum Ernestina Perez, et Ioseph Aguirre actricis corpus, octo ante menses, extraiudicialiter iam perlustraverant, testimoniumque reddiderant. Timet de- mum ne alter medicus aliaeque duae obstetrices in illorum auctoritatem et praestantiam respective iuraverint ; eo vel magis quod in iudiciali examine nemo prorsus medicorum aut obstetricum dubium conceperit, quod in praefata extraiudiciali relatione adnotarunt Doctor Aguirre et Magistra Ernestina Perez, videlicet: quod si aliquis deflorationis gradus existit, nempe quod hymen leviter affectus sit, id est tribuendum co- natibus coitus, aut labori manuum.