REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Postquam docuerat possibile esse generationem divinam esse aeternam, et de facto ita essp, quia Pater est agens per modum naturae perfectissimum, non impedibile, independens, et proinde babel filium sibi coaevum, explicat secundum mentem Augustini, quomodo si ignis esset aeternus haberet splendorem sibi coaevum. Deinde docet, quomodo verba diversorum temporum de Deo dicantur.
Per hanc rationem tenet exemplum Augustini 6. de Trinit. c. I. de magnis, vel 2. de parvis, quod si ignis esset aeternus, haberet splendorem sibi coaevum. Ex hoc apparet, quomodo non includit contradictionem secundum mentem Philosophi, quod aliquid sit formaliter necessarium, et tamen effective ab alio. Non enim ratione productionis includit contradictionem, quia in divinis est productio aeterna. Nec in ratione producti, quia si non repugnet producto, quod sit necesse esse, et hoc eadem necessitate qua producens, multo minus videtur repugnans quod productum sit coaevum cum producente alia necessitate ; et hoc magis apparet in declaratione exempli Augustini, quod habetur alibi.
Sed hic considerandum est cum verba omnium temporum dicantur de Deo, quantum ad notionalia, et quantum ad essentialia, ut patet per
Augustinum, quod istorum magis
- dicitur de Deo ?
Et dicendum quod secundum appropriationem, verius dicuntur de Deo verba de praesenti ; tamen quantum ad majorem expressionem veritatis verba de praeterito dicuntur de Deo magis. Primum patet, quia apud nos praeteritum ut praeteritum non est, vel ipsum concomitatur non esse, ideo appropriate praedicata in divinis magis dicuntur de Deo per verba de praesenti, quam per verba de praeterito.
Et sic exponendum est dictum Joannis 16. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur. Major tamen expressio veritatis fit per verbum de praeterito in divinis, dicendo : Filius semper est natus, quam per verbum de praesenti, Filius semper nascitur, quia verbum de praesenti, apud nos consistit in fieri, sed verbum de praeterito plenam perfectionem sine fieri exprimit.
Argumenta et alia quae dicenda erant in hac quaestione, quaere alibi .