REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum voluntas possit esse principium necessario producendi aliquid ?
Vide Doctores cilalos quaestione antecedenti. Durand. hic q. I . Gregor. q. I . arlic. 2. Capreolus d. 6. q. I . art. I .
Quod non videtur. Potentia rationalis est ad opposita ex nono Metaphys. cap. 3. Sed voluntas est potentia rationalis ; igitur potest agere et non agere.
Praeterea, oppositi modi principiandi non possunt competere uni principio formali. Sed rhodus principiandi contingenter convenit voluntati divinae, ut patet respectu productionis creaturarum ; igitur sibi non convenit respectu alicujus modus principiandi necessario.
Contra, quod est perfectionis in productione non repugnat productioni principii productivi perfecti ; sed necessitas est perfectionis in productione, quia in omni conditione entis est perfectionis, cui est possibilis, cum sit membrum nobilissimum dividens ens quam suum oppositum. Voluntas autem est per se principium productivum et perfectum ; igitur non repugnat sibi producere necessario.
Hic est opinio Gandavensis ponentis actum voluntatis habere unam necessitatem in volitione summi boni, sive ultimi finis clare visi. Duplicem vero necessitatem in actu notionali spirandi, diffusius recitatur alibi, in quaestione istius distinctionis.
Sed contra, impossibile est esse aliquam necessitatem in fundato, quin major sit in fundamento ; nec est possibile quod sit duplex necessitas in fundato, et tantum una in fundamento, quia circumscripta illa, quam habet a fundamento, adhuc remanet alia in fundato et tunc non remanet necessitas fundamenti, si non sit major in fundamento quam illa una ; igitur fundatum remanet necessarium, et fundamentum non necessarium, quod est impossibile ; igitur cum actus quo voluntas tendit in finem, et summum bonum sit fundamentum, et ratio quare tendit in amorem incentivum , quia non tendit in amorem intentum, nisi quia tendit prius in amorem infinitum et summum clare visum, igitur non potest esse duplex necessitas in actu quo tendit in amorem incentivum productum, et tantum una necessitas in actu volendi, quo tendit in summum bonum clare visum.
Alia est opinio, quae ponit quod voluntas respectu finis est, ut natura, et sic necessario vult ; respectu vero eorum, quae sunt ad finem, libere vult.
Contra hoc arguitur per auctoritatem Augustini in Enchir. c. 73. Neque enim culpanda est voluntas ;aut voluntas non est, aut libera dicenda non est, qua beati sic esse volumus, ut esse miseri non solum nolimus, sed nequaquam velle possimus.
Et per rationem : Illae rationes, quae primo distinguunt potentias activas ab invicem, non possunt esse in eodem principio activo ; hujusmodi sunt natura et libertas, ex secundo Physicorum, text. com. 49. Si voluntas necessario tendit in finem, et contingenter in ea quae sunt ad finem ; igitur non est potentia respectu finis, et eorum quae sunt ad finem ; igitur nulla potentia eligit ens ad finem propter finem, quia potentia, quae habet operari circa unum extremum in ordiue ad alterum, habet operari circa utrumque ; quaere ubi prius.