REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Reiectis Henrici et S. Thomae sententiis circa necessitatem voluntatis divinae, de quibus diffusius agit in Oxon. d. I. q. 4. et d. 2 q. 7. a num. 13. et hic quaestione unica, resolvit volunialem in divinis esse principium necessario producendi amorem, quia est respectu entia necessarii, et quia ut infinita est necessario in actu secundo, et semper est in actu circa primum objecium, et in actu volendi recte.
Dico igitur quod voluntas divina est principium necessario producendi amorem. Hoc probatur. primo sic : Voluntas divina est principium communicandi entitatem necessariam, ut patet ex quaestione praecedente. Sed entitas necessaria non potest contingenter communicari, quia tunc non esset productio necessaria, si communicatio esset contingens, et per consequens communicatum non esset ex se necessarium ; igitur voluntas divina est principium necessario communicandi entitatem necessariam.
Dicetur quod haec probatio est a posteriori concludens ex necessitate producti, sive communicati, necessitatem in principio ad communicandum et producendum. Sed quae est ratio a priori quare voluntas communicat essentiam in divinis ? et quare est principium necessario producendi ?
Respondeo, quod sic a priori declaratur : Voluntas infinita est necessario in actu secundo, quia potest esse in actu secundo, et non potest mutari ; igitur necessario est in actu secundo.
Item, semper necessario est in actu circa primum objectum, quia non est in actu volendi circa secundum objectum, nisi quia est in actu volendi circa primum. Si enim posset esse in actu volendi circa secundum, et non circa primum, vilefieret voluntas ejus, sicut arguit Philosophus 12. Metaphys. text. 51.
Item, voluntas infinita semper est in actu volendi recte, quia si posset esse in actu volendi non recto, igitur et de necessitate esset in actu volendi . non recto, cum non posset mutari, et cum omnis actus non rectus habet regulari per actum rectum superioris potentiae, et suprema potentia est infinita, sequitur a primo ad ultimum, quod si voluntas infinita non possit esse in actu non recto, quod necessario sit in actu volendi recto ; voluntas igitur infinita necessario est in actu volendi recto, circa primum objectum volibile. Primum autem bonum, sive primum volibile, est de necessitate volendi, ex ratione sui, aliter sua voluntas dependeret a voluntate acceptante diligibilitatem, quod est impossibile de objecto infinitae voluntatis primo, eo quod est primum et adaequatum objectum ejus, sicut voluntas creaturae dependet a voluntate prima acceptante. Patet igitur quod voluntas infinita de necessitate est in actu volendi primum volibile, scilicet essentiam divinam.
Tunc arguitur sic : Necessitas voluntatis ad volendum aliquod objectum diligibile sibi praesentatum, est eadem necessitas voluntatis in supposito conveniente actioni ad producendum amorem adaequatum illi objecto. Sed, ut probatum est, voluntas infinita necessario est in actu volendi recto respectu primi objecti, quod ex ratione sui necessario est diligendum ; igitur in supposito convenienti actioni, ut in Patre vel in Filio, sive in utroque, est principium necessario producendi amorem adaequatum primo objecto diligibili.
Ista igitur est ratio a priori, quare voluntas necessario spirat amorem essentialem de summo diligibili, quia est voluntas infinita habens objectnm diligibile sibi praesens ; et ideo sicut ex necessitate est piincipium volendi bonum infinitum, ila ex necessitate est principium spirandi amorem illius boni.
Ad primam rationem dicendum, quod potentia rationalis respectu eorum, quae sunt circa finem, ubi non est tota ratio oppositi, est ad opposita. Voluntas etiam creata circa finem, quia non est ex se necessario recta, ex se potest in finem volendo et non volendo. Sed voluntas infinita necessario est recta, et ideo voluntas infinita in supposito convenienti actioni respectu objecti infiniti sibi praesentis, necessario spirat amorem illius objecti infiniti sibi praesentis, quia amor dicitur Spiritus sanctus.
Ad aliud dicendum, quod modi oppositi, qui distinguunt principia, , non conveniunt eidem principio ; sed hujusmodi non sunt isti necessario et contingenter circa actionem, sed inveniuntur in uno principio activo quod primo distinguitur in genere potentiae activae, quia aliquid est agens quod necessario agit, et aliquid quod contingenter agit ; similiter est in agente libero, sive a proposito.