F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
410 CUSENTINA
funerum, iuxta consuetudinem loci; 4d 2. Negative in casu speciali de quo agitur. Quo circa sapientissimo re- sponso ius sepeliendi recognitum fuit quasi ius reale ecclesiae adhaerens, independens a iuribus Ordinis Religiosi, uti etiam apertius definitum fuit in Ravennaten. Funerum, 17 Mar- tii 1781, qua sententia ius sepeliendi seu funerandi vindi- catum fuit ecclesiae S. Hieronymi, quamvis non amplius pertineret ad PP. Societatis Iesu, legitima auctoritate sup- pressus.
Quando vero ecclesia iure sepeliendi seu funerandi gau- deat omnia emolumenta ad ecclesiam tumulantem spectant, praeter portionem canonicam parocho debitam, per quam iu- ribus parochialibus satis provisum esse decernit Clement. De sepult, cap. Dudum § Verum Conc. Trid. Sess. 25 De Reform. 13, nec non S. C. C. in Pisauren., quartae fu- neralis, 26 Ianuarii 1824, in Tiburt. 17 Martii 1821 ad II Dubium, in Auximana Iuris tumulandi 20 Nov. 1830 ad II Dub.
Praeterea cum certum sit Religiosis nonnulla iura com- petere tantum quando in Conventibus degunt sub disciplina regulari, tamen data opera Summus Pontifex ne afflictis af- flictio adderetur cavit ut quo minus fieri possit derogatum foret Religiosorum iuribus. Revera quia Innocentii X pro- vida Constitutione Instauranda suppressit parvos Regula- rium Conventus; et dein alia Constitutione Ut in parvis nonnullos ex his in pristinum restituit eosque subiecit Or- dinariis, tamquam Sedis Apostolicae Delegatis, donec ipsorum Conventuum reditus alere possent duodecim Religiosos; ne huiusmodi dispositiones nimis percellerent conventus a civili gubernio suppressus S. Poenitentiaria post Instructionem da- tam sub die 18 Aprilis 1867 circa relationes inter Regu- lares iniuria suppressus in Italia et locorum Ordinarios, eo- dem in themate sub 12 Septembris 1872 aliqua dedit responsa iuridica. Quorum primum ita se habet : Cum Sacra Poeni- tentiaria Epistola data sub die 18 Aprilis 1867 decreverit n. 3 - Domus Regulares, civiliter suppressas, dummodo