REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum in voluntate respectu ejusdem productionis compatiantur se necessitas et libertas ?
Henric.quortl. 5. q. 4. et Quodl. 6. q. I. et Quoill. 2. q. 6 et in summa art. 54. Arimin. hicq. un. art. 3. Doctor hic q. un. et fuse Quodl. 16 Vasques l. p. d . 161.
Quod non videtur, quia principium in quo est necessitas ad agendum, ex se determinatur ad principiandum.Sed principium quod ex se determinatur ad agendum, est principium activum naturale ; sed necessitas naturalis repugnat libertati, quae est libera ; igitur, etc.
Contra : Perfectio in principio productivo non repugnat primo principio productivo. Sed conditio necessitatis est conditio perfectionis in principio productivo, cum sit differentia nobilior dividens ; igitur non repugnat voluntati, quae est principium productivum ; igitur potest stare simul cum libertate in voluntate.
Dicunt quidam quod non repugnant in voluntate necessitas et libertas respectu ejusdem productionis, quia quaelibetconditio agendi potest stare cum libertate voluntatis, quae conditio non ponit modum agendi naturae, neque primo distinguitur contra voluntatem. Necessitas vero non ponit conditionem, sive modum agendi naturae ; natura enim agit secundum impressionem,
ideo modus agendi naturae est modus impressivus. Voluntas vero agit modo contrario per expressionem, sive modus agendi voluntatis est expressivus. Modus vero agendi necessario nec sibi determinat primum modum, nec secundum ; ideo licet voluntas producat necessario, non tamen per modum naturae, quia non producit per impressionem. Contra : Quod dicitur de actione per impressionem respectu alicujus, quasi materialis in divinis, improbatum est prius. Sed specialiter ad propositum arguitur sic : Si agens naturale de nihilo ageret per impossibile, adhuc quaerendum esset de modo agendi ejus, quomodo ageret ; adhuc autem non ageret per modum voluntatis, et per modum liberi ; igitur modus agendi naturae non distinguitur a modo agendi voluntatis, quia agens naturale agit per impressionem, voluntas non, quia tunc modus agendi naturae non distingueretur a modo agendi voluntatis, quod est falsum. Non enim quaeritur de principio activo comparatione ad passum, sed per comparationem ad suam actionem ; igitur dato quod natura ageret per impressionem, vel non, adhuc restat quaerere modum suum agendi proprium, quo distinguitur ab ente libero.