REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
R ejecta sententia Henrici (de qua late agit Doctor in Oxon. I. d. 2. q. 7. an. 13. per tres articulos, et hic a n. 13.) asserentis voluntatem spirare necessario, non tamen per modum naturae, quia non per modum impressivi, sed expressivi, resolvit stare libertatem productionis Spiritus sancti cum necessitate ejusdem, de quo late quodl. 16. et collat. 29. et explicat quomodo stat, aliquid simul produci libere et necessario, et quod hae non sunt differentiae oppositae principii activi, sed liberum et naturale. Vide Scholium in Oxon. d. 10. q. un. n. 13. et ad quodlibetum sextum.
Gregorius Ariminensis locum bunc citat ex Reportatis, et verba ipsa transcribit q. unica. art. 2.
Respondeo igitur quod necessitas agendi stat cum libertate voluntatis. Hoc primo ostendendum est ; et secundo quomodo ista compossibilitas sit possibilis ? Dico ergo primo quod libertas est aliqua conditio intrinseca voluntati, ut comparatur ad actionem; quod igitur non repugnat potentiae voluntatis, ut comparatur ad actum, non repugnabit libertati ejus ; sed necessitas non repugnat voluntati comparatae ad productionem. Primo voluntas est principium producendi necessario amorem, ut probatum est in quaestione praecedente ; igitur necessitas non repugnabit libertati voluntatis in comparatione ad eamdem productionem.
Sed quomodo hoc est possibile, cum liberum, ex hoc quod liberum, videatur posse se determinare ad hoc producendum, et suum oppositum, et producens necessario de--terminatur ex se ad unum ?
Respondeo, quod sicut quamlibet formam, quae est activa, consequitur immediate quod sit principium agendi, sive quod agat, ita immediate consequitur eam modus agendi ; et ideo sicut non est aliqua causa quare talis forma agat, nisi quia est talis forma, ita non est alia causa quare habet talem modum agendi, nisi quia est talis forma. Unde sicut non est causa quare calor est calefactivus, nisi quia calor est calor, ita non . est alia causa quare calor agit, sive est principium agendi per modum naturae, nisi quia calor est calor. Sicut enim non est medium inter formam et principium activum, ita non est medium inter principium agendi et modum agendi. Et sicut quamlibet entitatem consequitur modus essendi ejus proprius, ita et quamlibet formam activam consequitur immediate sicut modus agendi. Propterea sicut non est alia causa quare voluntas vult, nisi quia voluntas est voluntas, ita non est alia causa, quare voluntas vult sic necessario vel contingenter, nisi quia voluntas est voluntas, nam haec est immediata : Voluntas vult. Sicut enim in propositionibus necessariis, est stare ad aliquam immediatam, ita in propositionibus contingentibus oportet stare ad aliquam immediatam contingentem, quae non potest esse necessaria causa. Nam ex necessario non sequitur contingens, et quia est immediata, ideo ejus non est quaerenda alia causa, quia indisciplinati est quaerere causam illius, cujus non est causa ; et ideo etiam quia haec est immediata causa, voluntas contingenter producit, ideo non est hujus aliqua quaerenda. Unde sicut natura ex se determinatur ad producendum unum determinate, ita et voluntas ad volendum necessario vel contingenter. Nec istae conditiones actionis necessitas, vel contingentia, sunt differentiae essentiales activi principii, sed accidentales, non convertibiles cum principio activo naturali, nec in libero.
Ad argumentum in contrarium est dicendum quod voluntas, quae necessario producit, ex se determinatur ad producendum. Et quando dicitur quod si ex se determinetur ad producendum, tunc ex natura sua determinatur, et sic erit principium naturale, dicendum quod natura accipitur uno modo communiter pro essentia, et sic unumquodque sicut habet entitatem, sic et habet naturam. Unde sic dicimus, quod natura negationis est talis vel talis ; et similiter natura quantitatis est talis, licet quantitas secundum se considerata non sit res naturalis. Alio modo sumitur natura pro principio naturali, ut est vis quaedam productiva similis ex simili ex vi productionis. Et isto modo ponitur Filius in divinis produci naturaliter, quia ex vi productionis suae procedit, ut similis a simili in natura ; nam generatio quae est in divinis est productio similis a simili in substantia. Ideo voluntas, si necessario determinatur ad producendum, ex natura sua determinatur ad producendum, primo modo accipiendo naturam, hoc est pro essentia voluntatis ; non determinatur ex natura, prout natura est principium naturale, quamvis necessario determinetur ad producendum, quia sic necessitas non est propria conditio principii activi naturalis, isto modo accipiendo naturam, ut patet per praedicta.