F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
112 CUSENTINA
sideranda est. Monacelli Form. leg. For. Eccl. part. 2, Tit. 13, formul. 1 num. 70, perpendens decreta Urbis et Orbis S. Reformationis Congregationis anni 1703 ad vige- simum dubium haec habet « Vigesimum decretum iuridicum omnino est, quia cum indubitanter ius sepeliendi suos pa- rochianos sit de iuribus parochialibus ut docent Medie. De Sepult, q. 10, n. 1 ; Rota, coram Coccino decis. 1213 n. 2, sequitur quod etiam ius faciendi officium funebre super ca- daveribus tamquam connexum et dependens privative ad pa- rochum spectat: Samuel De Sepult, disp. 3 cont. 2 n. 19 et cont. 7 num. 46.... et non tantum in Ecclesiis Regu- laribus intra fines paroeciae, sed etiam Regularibus illorum conventuum qui vigore constit. Innocentii X §§ Bullar. IV quae incipit: Ut in parvis iurisdictioni subiacent Ordinario- rum, in his, inquam, non a regularibus sed a parocho ad quem spectat, officium funebre super cadavera explendum erit, ut observat Romaguer. Ad Synod. Qerund. lib. 3, t. 9, cap. 3 num. 22 ».
Unde videtur attendenda intentio Pontificis qui subiicien- di) parvos conventus Ordinariorum iurisdictioni vel eosdem supprimendo, non rationem habuit causae paupertatis vel exi- guitatis horum conventuum ut eorumdem conditionis potius miseraretur, sed attendens, disciplinam regularem observari non posse in huiusmodi conventibus et magna privilegia per- paucis Religiosis comparata potius cedere in destructionem, quam in Ecclesiae Christi aedificationem, statuit ut conven- tus fundati ante decreta de celebratione Missarum die 21 Iu- nii 1625 edita a S. Congregatione Conc. et approbata ab Urbano VIII si haud duodecim habeant Religiosos, subiectos esse iurisdictioni Episcopi in concernentibus non solum di- sciplinam ecclesiasticam, sed et Institutum Regulare. At ipse Summus Pontifex in Decreto Ut in parvis restituit non- nullos conventus antea suppressus Constitutione Instauranda ea conditione, ut si sex Religiosos minime habeat, subiecti sint iurisdictioni Ordinarii, tum quoad Ecclesiasticam disci- plinam, tum quoad Institutum regulare, uti reposuit S. C.