F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
CUSENTINA 113
Super Stat. Reg. sub die 27 Iulii 1626. Conventus vero fundati post dicta decreta si duodecim Religiosi nequaquam habeant, subiecti utique sunt iurisdictioni Episcopi, at circa dumtaxat disciplinam Ecclesiasticam, non item circa Regu- lare Institutum. Nam in duobus prioribus casibus Ordinarii exercent potestatem sibi delegatam a S. Sede, in postremo casu propriam ordinariam: ita Pignat. Constat. Can. Tom. 2 consult 136 n. 24 et Dei Bene De Immunit. p. 2, c. 24, dub. 21, n. 5 et Ferrari Bibliot. Can. art. 2. verbo Con- ventus.
Quapropter sive Urbanus VIII sive Innocentius X suffi- cienter suam mentem docuerunt, subiiciendi scilicet Ordina- riis Conventus in quibus Regularium nimis exigua familia habitat, et alibi etiam hoc docuerunt Clemens VIII, Grego- rius XV, Urbanus VIII et Innocentius X in suis respective Constitutionibus concernentibus novorum Conventuum ere- ctionem.
Modo quid nuper induxerit moderna disciplina conside- randum. S. Poenitentiaria in Instructione 18 Aprilis 1867 et in relativis responsis iuridicis 12 Septembris 1872, voluit quantum fieri potuit tueri familias religiosorum iniuste et violenter suppressas et proinde dum Innocentius X declara- verat familiam Religiosam ad minus constare debere sex Re- ligiosis, quorum quatuor essent Sacerdotes, Sacra Poeniten- tiaria ob diversam rerum conditionem statuit in laudata In- structione n. 3: « Domus Regulares civiliter suppressas, dum- modo in eas tres saltem ad ibi degendum conveniant Re- gulares, quorum unus ad minus sit Sacerdos, iurisdictioni Ministri Provincialis fore subiectas ; easque regendas esse per Superiorem particularem ibi constituendum ». Unde Poe- nitentiaria tribus Regularibus, quorum unus sit Sacerdos con- cessit familiam Regularem constituere posse. Consequenter hanc familiam subiecit quoad disciplinam regularem eius Su- periori; quoad externam vero disciplinam Ecclesiasticam Or- dinario loci videtur subiecti remaneant huiusmodi parvi con- ventus. Alia enim mutatio facta ab hac Instructione Poe-
Acta, Tom. XXVII. fase. OCCXIV. 8