REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
D. Thomas admittit positionem hanc, esto in re sit impossibilis, et tenet quod in eo casu Spiritus sanctus non distingueretur a Filio, quia relatio non distinguit, nisi a correlativo. Reiutatur primo, quia constituens in aliquo esse, distinguit ab omni carente illo esse. Secundo, possibile est aliquid distingui ab alio per plura. Tertio, si solus Pater generaret, et Filius solus spiraret, adhuc essent tros personae. Vide Scol. in Oxon. hic q. 2. et d. 13.
Ideo dicitur quod quaeslio est rationalis. Et dicit unus Doctor quod si non procederet a Filio, non distingueretur ab eo, quia solae relationes distinguunt supposita ; aut ergo relationes secundum esse, aut secundum quidditatem. Non secundum esse, quia sic transeunt in. essentiam. Si secundum quidditatem, sic non distinguit relatio nisi a relatione opposita, quia relatio disparata non distinguit a disparata ; sed si Spiritus sanctus non procederet a Filio, in eo non esset relatio opposita.
Item, si solus Pater esset fecundus utraque foecunditate, tantum differrent producta ratione, sicut principia producendi sola ratione ; igitur non possent Filius et Spiritus sanctus distingui nisi sola ratione.
Contra, quocumque formaliter constituitur aliquid in esse, eo habet unitatem correspondentem illi esse et distinctionem ; sed filiatione constituitur Filius in esse personali ; igitur haec sola habet esse, et distinguitur a quolibet alio supposito. Quod filiatio constituat in esse personali, omnes concedunt.
Dicitur, negando majorem, quod homo non distinguitur quiddilalive rationalitate, nisi ab irrationalibus, cum quibus maxime convenit, sed ab inanimatis distinguitur animatione.
Contra, illud non excludit rationem, primo, quia exemplum conflrfmat propositum, quia homo distin guitur a lapide, animali, per se ; igitur animal est de essentia ejus, quia omne quod ab alio distinguitur essentialiter, distinguitur per aliquod essentialiter intrinsecum sibi ; igitur Filius filiatione a Spiritu sancto differt, et non spiratione activa, cum illa non sit intrinseca per se. Item, possibile est aliquid distingui ab alio per plura, quia album et quantitas distinguuntur genere, album et nigrum specie ; sed illud distinguit per se et primo, quod est per se et primo ratio essendi et constituendi. Haec igitur rationalitas sola si esset, adhuc esset per se ratio, et sufficiens distinguendi hominem a quocumque alio.
Item, si Pater solus generaret, et Filius solus spiraret, adhuc essent tria supposita distincta.
Item, spiratio si esset a solo Patre, adhuc essent productiones realiter ; igitur et producta. Consequentia patet, quia principia productiva adhuc essent realiter distincta, et non potest esse minor distinctio in principiatis quam in principiis. Assumptum patet, quia utrumque principium tam intellectus quam voluntas esset perfecte productivum ; ergo si solus Pater spiraret et generaret, adhuc distinguerentur Filius et Spiritus sanctus.
Ideo dico ad quaestionem quod haec consequentia non tenet gratia formae: Filius distinguitur a Spiritu sancto ; ergo Spiritus sanctus procedit a Filio. Sed nunc Filius distinguitur a Spiritu sancto dupliciter, spiratione activa et filiatione, et ista personaliter distinguitur per se et primo.
Ad auctoritatem Boetii dico, quod relatione disparata posset Filius distingui. Sed relationes sunt duplices, activae et passivae ; disparatae relationes activae distinguuntur quidditate, et non supposito ; sed relationes disparatae passivae distinguuntur quidditate et supposito, quia impossibile est idem bis accipere esse simpliciter. Et cum dicitur, relationes disparatae simul stant, patet quod verum est active in eodem supposito, non tamen quidditate ; sed disparatae passivae neutro modo simul stant, et hinc sumitur responsio ad auctoritatem Anselmi.
Ad aliud pro opposita opinione cum dicitur: Si relatio distinguat, aut secundum quidditatem, aut secundum esse? dico et secundum esse, et secundum quidditatem, quia idem sunt esse, et quidditas in quolibet. Et cum dicitur, secundum esse, transit, dico quod etsi quidlibet transit, et manet, non tamen manet sine respectu, quia si ad aliquid, non sic manet, jam non est ad aliquid ; et intelligo transire non per compositionem cum essentia. Et cum distinguitur, quod relatio potest accipi in habitudine ad terminum, et non ad fundamentum, et in habitudine ad terminum et non in habitudine ad terminum, dico quod illud nihil est, quia relatio non in habitudine ad fundamentum, vel non in habitudine ad terminum non est relatio, et non relatio.
Dices, inquantum transit in essentiam, sic non manet, quia si sic, secundum idem maneret et non maneret.
Dico quod ex forma nunquam sequitur conclusio, cum per si, vel in quantum, ubi concluditur praedicatum de praedicato, quia inquantum sic, dicit causam esse in subjecto respectu praedicati, et potest esse causa in subjecto respectu diversorum praedicatorum, etsi in neutro praedicato sit per se causa respectu alterius ; et ideo non sequiturrelatio inquantum relatio transit, et in quantum relatio manet ; ergo manens, in quantum manens, transit. Haec enim est vera relatio, in quantum relatio est eadem essentiae, et inquantum relatio distinguit ; et non sequitur, ergo in quantum distinguens est idem ; sicut patet exemplo, homo in quantum homo est rationalis; igitur rationale est animal. Sed sequitur; ergo homo secundum idem secundum quod est per se rationalis, est animal, sic non valet inquantum idem illi distinguitur ; ergo idem distinguit, esto quod antecedens consequitur, quod tamen est simpliciter falsum. Causa quare non sequeretur, est, quia illa identitas est transcendens, non adaequata.
Ad secundam cum dicitur de duabus proprietatibus in Patre, responsum est distinct. 2. part. 2. q. 2. non enim oportet tantam esse distinctionem vel incompossibilitatem produclionum activarum, quanta est productionum passivarum, quia? impossibile est idem duabus productionibus oppositis produci, et accipere esse; non autem est incompossibile idem duabus productionibus activis communicare esse distinelis personis.