F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
ROMANA 119
« In quaestione omnino, quod sciam, nova et satis diffi- cili non ausus sum decisionem proponere ; sed exhibeo sen- tentiam ad quam, re perpensa, adductus sum.
« Haec sunt quae sentio de casu supra exposito : « Canonici iure ordinario tenentur : I. Ad residentiam.
II. Ad officium divinum in Cathedrali quotidie persolvendum. « Apud nos vero : I. Canonici non resident prope -Cathe-
dralem ; hoc enim fieri non potest ; sed adscripti sunt variis per totam Dioecesim Ecclesiis, curam animarum adnexam habentibus. II. Haec adscriptio Ecclesiis aliis cum cura ani- marum componi non potest cum quotidiano officio in Cathe- drali persolvendo. Quapropter per Rescriptum S. C. de Pro- paganda Fide die 21 Martii 1886 a S. Sede Capitulo Me- tropolitano indultum est: Io Ut semel tantum in quolibet mense conventum agere teneatur. 2° Ut recitatio Horae Tertiae ante missam solemnem pro officio chorali sufficiat.
« Hinc videtur colligendum : 10 Obligationi residendi sub- stitutam fuisse obligationem propriis missionibus inserviendi. 2°. Canonicorum cum Cathedrali connexionem non amplius subsistere, nisi quatenus debeant semel in mense ibi conve- nire, et si quando debeant forte Episcopo solemniter cele- branti assistentiam praebere. 3°. Extra hos casus officia di- vina in Cathedrali velut quasi parochialia habenda esse, et ad Praepositum aliosve de Capitulo (excepto Administratore Cathedralis) nullo modo pertinere eis interesse ».
Rescriptum dispensationis , cui innititur Archiepiscopi quaestio, est sequentis tenoris :
« Decreto S. C. de Propaganda Fide dato die 21 Apr. 1852 exempti fuerunt Canonici in Anglia ab onere residentiae pe- nes Cathedralem, et sacri officii persolvendi, ita tamen ut in Synodo provinciali Episcopi curarent de nonnullis diebus designandis, in quibus Canonici Chorum adire atque officia peragere tenerentur. In Synodo autem Westmonasteriensi prima statutum fuit quod singuli Canonici quolibet mense con- venirent ad Ecclesiam Cathedralem, et recitarent psallendo Tertiam officii currentis, et deinde assisterent Missae solemni.