F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
ROMANA 121
dendum sententiae Archiepiscopi. Nam in casu pro singulis canonicis onus personalis et laboriosae residentiae apud Ca- thedralem, ex benignitate Pontificis commutatum fuit in obligationem residendi in respectivis Ecclesiis Missionum, quasi Paroeciis; quocirca oneri recitandi in choro quotidie horas canonicas subrogatum fuit officium parochiale, salva tantummodo obligatione conveniendi semel in mense ad Mis- sam conventualem celebrandam ob non extinctum Collegium Capitulare, uti iam dictum est. Quia Canonici pro lubito non possent susceptas Ecclesias derelinquere, ut vacarent officio canonicali potiusquam curae animarum ; ita videtur incongruum quod in Maiori Hebdomada suas oves derelin- quant, eosque pabulo privent Sacrarum functionum quando Ecclesia ad easdem enixius fideles invitat et incitat. Cete- rum Praepositus non posse videtur sibi arrogare ius per- agendi has sacras functiones in Ecclesia Cathedrali, qua Ca- pituli Caput, nisi Capitularibus adstantibus seu conventum Capitularem agentibus. Exinde tunc non solum Praepositus distraheretur ab officio pastorali, sed singuli et universi Ca- nonici. Quapropter aperte haec videtur fuisse mens Ponti- ficis dispensantis a canonicali residentia, ut singuli Canonici residentes apud Ecclesias Missionum, iisdem in pastorali munere inservire debeant primo et principaliter seu in sur- rogationem muneris canonicalis. Verum ex relatione Archie- piscopi videtur desumi, Canonicos adsistere Archiepiscopo solemniter celebranti ; quod an interveniat etiam in Maiori Hebdomada, aliisque solemnioribus anni diebus, sufficienter non constat.
Quibus animadversis quaesitum est quid esset precibus respondendum.
RESOLUTIO. Sacra C C . re disceptata sub die 1 4 Iul. 1 8 9 4 censuit respondere: Attento indulto pontificio, propositas functiones, absente capitulo ¿ rite peragi ab administratore Cathedralis.