1. Quidam triplo metro
Salutando retulit talia,
Quae sunt curialia,
Domina,
Pro te cano carmina.
2. De imperatrice,
Facta matre trinae deitatis,
Chorus noster dogmatis
Gaudium
Psallat et tripudium.
3. Dum Ipsa conizat
Fortiter bumbicina tunica,
Quasi mala punica
Sic rubet,
Felix est cui nubet.
4. Coma sibi fulva,
Magna quoque vultus serenitas
Oculorum claritas,
Ideo
Laetor, dum hanc video.
5. Dum sub umbra quercus
Comedit, tunc sternitur floribus,
Humectis humoribus,
Inviam
Ne Intret lasciviam.
6. Dum comcdit rumbum,
Tunc emisit buccellam omnibus
De rumbo pauperibus,
Maxime
Cursu quadragesimae.
7. Dum lecto se ponit
Clericus, supportat psalterium,
Regi psallens omnium
Cantica
Devote Davidica.
8. Haec est sibi cura,
Sublevare crucis signaculum,
Frequentet oraculum,
[Omnibus]
Ornata virtutibus.
9. Poli quot Inuia, (?)
Tot habet In caltu monilia,
Quibus membra propria
Redimit
Et me magis perimit.