REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum Pater et Filius sint duo spiratores ?
Vide Doctores cilatos in quaestione antecedenti.
Quod sic videtur. Pater et Filius spirant Spiritum sanctum ; igitur sunt spirantes Spiritum sanctum, quia a verbo ad participium tenetur consequentia ; et ulterius sequitur, igitur sunt spiratores Spiritus sancti.
Contra, Augustinus 5. de Trin. c.
14. Pater et Filius sunt unum principium ad Spiritum sanctum, sicut Pater et Spiritus sanctus sunt unum principium ad creaturam ; respectu autem creaturae nullo modo sunt plures ; igitur, etc.
SCIIOLIUM.
Ait Patrem et Filium esse unum spiratorem et duo spirantes ; ratio est, quia terminus numeralis appositus substantivo, petit plurificari ejus significatam, secus de adiectivo, Vide Doctorem in Oxon. hic q. I. a n. 13.
Respondeo, quod non sunt duo spiratores, et si oppositum aliquando inveniatur ab auctoribus, glossandum est et exponendum secundum sententiam Magistri in littera dist. 12. Hoc autem tripliciter ostenditur, primo sic : Substantivum non dicitur de aliquibus pluraliter cum termino numerali, nisi significatum ejus plurificetur in eis ; sed significatum spirans non plurificatur in Patre et Filio ; igitur non vere dicitur quod Pater et Filius sunt duo spiratores. Major patet, quia terminus numeralis additus alicui substantivo, quod potest terminare dependentiam ejus, ponit suum. significatum circa ipsum, et ideo denotat ipsum numerari. Non sic autem quando additur adjectivo, quod non potest terminare ejus dependentiam, propter quod non conceditur quod Pater et Filius sunt duo dii, sed unus Deus, quamvis concedatur quod sunt duo habentes deitatem ; quare, etc. Minor probatur, quia sicut actio significat actum per modum habitus et quietis, ita nomen verbale illius actionis importat principium talis actus per modum habitus et quietis ; igitur spirator dicit vim spirativam, quae est principium actus spirandi ; haec autem vis non plurificatur in Patre et Filio, ut patet ex q. praecedenti ; igitur, etc.
Ex his apparet unum corollarium quare conceditur in divinis adjectiva plurificari, non autem substantiva? Conceditur enim quod Pater et Filius sunt duo spirantes, licet non duo spiratores. Hujusmodi autem rationem assignant aliqui, quia adjectivum significat formam in adjacentia ad suppositum, quam rationem quaere alibi ; aliam tamen rationem assigno, quae milii magis placet, quam quaere ibidem.
Secundo probatur propositum sic : Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancli, sicut dicit Augustinus 1. 5. Trin. c. 13. Non autem sunt unum principium quo, quia suppositum non est principium quo, sed quod agit ; Pater igitur et Filius sunt unum principium quod respectu Spiritus sancti ; Spiritus sanctus igitur poterit convenienter dici spirari de Patre et Filio, si uno nomine convenienter exprimatur. Non autem potest exponi uno, nisi dicendo quod sint unus spirator, quia falsum est dicere quod sunt unus spirans ; igitur, etc.
Sed contra istam rationem instabis forte sic : Si Pater et Filius sunt unum, quod spirat, igitur sunt unum principium quod spirat ; igitur sequitur ultra quod sint unum principium spirans, et ita videtur quod Pater et Filius sunt unum spirans.
Sed non sequitur quod sint unum spirans, quod patet ex dictis, quia adjectivum signat adjacentiam ad substantivum, et ideo quia plures sunt substantivi in masculino, ad quos terminatur dependentia hujus adjectivi, non est haec vera, sunt unum spirans, sicut nec sunt unum creans, sed plures creantes. Ita tamen conceditur, quod sunt unum principium spirans, quia per hoc exprimitur substantivum terminans dependentiam sufficienter adjectivi, quod idem est in Patre et in Filio ; et si uno nomine significentur, potest vere dici de Patre et Filio ; et hoc convenit per nomen spiratoris.
Item tertio sic : Omni entitati formali correspondet adaequate aliquod ens, vel aliquis quis illa entitate ; igitur spirativae correspondet aliquod ens, vel aliquis quis adaequate illa entitate formali; hoc autem non est nisi spirator ; igitur sunt unus spirator, et non duo.
Sed contra hanc rationem instatur, sicut contra praecedentem, quia tunc sequitur quod Pater et Filius sunt unum in spiratione. Et conceditur etiam quod si unum nomen esset impositum, illud diceretur de eis ; hoc autem est nomen spirationis.
Ad rationem patet prius.