REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Varias circa hanc rem refert et rejicit opiniones. Prima est Varronis et Aegidii, quae vult processiones distingui per terminos, sed rjicitur. Primo, quia termini per ipsas distinguuntur. Secundo, terminus est absolutum, processiones non. Secunda sententia D. Thomae dicit distingui, quia una est ab uno,- altera a duobus, rejicitur, quia id per occidens est. Tertia GoArodi, distingui, quia spiratio passiva non stal cum generatione, activa sic ; ergo spiratio et generatio activa distinguuntur. Contra, nihil distinguitur primo per negationem. Quarta etiam D. Thomae, distingui propter ordinem, quia generatio est a Patre, ut a primo, spiratio non ab utroque, ut a primo. Contra, ordo non potest esse prima ratio distinguendi. Quintam rejicit sententiam Henr. tenentem distingui per naturam et voluntatem, esto haec sola ratione di (Terant. Vide Doctorem in Oxon. late a n. 3. de his disserentem.
Opinio una ponit quod distinguuntur per terminos, scilicet per personas, quia motus distinguitur per terminos 5. Phys. text. com. 4. et 48.
Contra, productiones istae distinguunt formaliter personas, ut probatum est dist. 11. quoniam unumquodque, eo quo constituitur, ab omni non tali distinguitur. Ideo, ut ibi deductum est. Filius distinguitur a Spiritu sancto per generationem passivam, et per generationem activam Pater, et non per spirationem activam, quae est eis constitutis quasi adventia ; igitur si productiones e contra distinguuntur per personas, erit circulus.
Praeterea, illud quod dicitur 5. Phys. text. 48. deduco ad oppositum, quoniam cum dicit motum distingui per terminos, loquitur de terminis formalibus, non de terminis primis, quoniam terminus primus ipsius motus est aliquod ens per accidens, ut lignum calidum, ut ibidem patet, quod non est in genere ; vult igitur quod motus sit in genere termini formalis, et ideo distinguatur per ipsum. Sed hoc non est nisi quia forma fluens est ejusdem rationis cum forma terminante motum, sicut imperfectum cum perfecto, et quia motus est forma fluens secundum veriorem opinionem, ut vult Comment. 5. Phys. Si autem altera istarum conditionum deficit, non sequitur motum esse in genere termini ad quem, nec distingui per ipsum, ut patet de motu circulari et recto respectu ejusdem ubi, qui non sunt ejusdem rationis cum tertio, quoniam non sunt ejusdem rationis secundum se, quia non sunt comparabiles, et impossibile est aliqua, quae non sunt ejusdem rationis secundum se, esse ejusdem rationis cum tertio, sed quia sunt alterius rationis ; et ideo motus rectus non distinguitur a motu circulari per terminum motus, quia sunt alterius rationis, sed quia fiunt super aliam magnitudinem ; igitur cum in proposito illud, quod proportionatur motui, ut productio, sit relatio non ejusdem rationis cum termino formali, qui est essentia, sequitur quod produclionesjnon distinguuntur per terminos.
Alia opinio ponit ipsas distingui, quia una est a duabus personis, et alia ab una.
Contra, hoc non sufficit, quia si idem sit formale piincipium productivum, licet ponatur in diversis suppositis, non propter hoc variatur productio.
Item, contra utramque opinionem, prima distinguentia oportet esse primo diversa, aliter non primo distinguerent ; non autem sic distinguuntur, nec termini, nec personae,a quibus sunt istae productiones.
Tertia opinio ponit quod distinguuntur, quia una stat cum alia, et cum suo opposito ; alia vero non stat cum opposito, sed sibi repugnat.
Contra, nihil alicui repugnat, nisi quia ipsum est ipsum ; propter aliquod enim affirmativum repugnat alteri, quia negativa est vera propter affirmationem ; igitur oportet aliam causam priorem dare quam repugnantiam, vel non stare simul.
Opinio quarta ponit quod distinguuntur, quia una est ab alia, hoc tamen non est originaliter, sed quia una est prima alteri, et sic una est alia praesupposilive, et propter talem ordinem distinguuntur.
Contra, ordo nunquam potest esse prima ratio dislinguendi, est enim ordo distinctorum, et praesupponit distinctionem hujus ab hoc ; igitur, etc.
Item, ordo convenit generalioni respectu processionis ex alia causa priori ; igitur illa erit potius causa distinguendi.
Contra omnes istas quatuor opiniones arguo : Ista distinctio generationis a processione est vera et praecisa. Sed nulla praedictarum opinionum assignat causam praecisam quare praecise istae processiones distinguuntur, et non plures ; imo per illas opiniones dicetur quod quarta persona distinguitur a tribus, et . quinta a quatuor, et sic in infinitum ; quaere alibi.
Unus Doctor ponit quod proprietates personarum producentium sunt principia elicitiva emanationum, et sic quod emanationes distinguantur per principia formalia earum, scilicet per proprietatem notionalem generandi in prima persona, et per proprietatem notionalem spirandi in Patre et Filio.
Contra, insufficiens est responsio, ubi assignatur causa distinctionis magis manifestae per minus manifestam. Nam magis notum est spirationem passivam, et generationem passivam distingui, quam generationem activam et spirationem activam, quia haec compatiuntur se in eodem supposito, illa vero non ; igitur, etc.
Item, tunc utraque emanatio esset per modum naturae, quia omnis relatio aeque naturaliter respicit suum extremum ; igitur si distinguuntur per proprietates in personis a quibus emanant, utraque emanatio erit naturalis.
Sed respondet sic opinans, quod utraque emanatio sit naturalis, una tamen per modum naturae, et alia per modum voluntatis, quia similitudinem habent istae emanationes cum illis, quia una praesupponit aliam, sicut voluntas intellectum.
Contra, hoc non videtur esse ad intentionem Sanctorum, qui dicunt Verbum produci per actum memoriae, et Spiritum sanctum per actum voluntatis ; ergo non producuntur solum per modum similitudinis ad intellectum et voluntatem.
Praeterea, si propter talem similitudinem dicitur Filius produci per modum intellectus, et Spiritus sanctus per modum voluntatis, non esset ratio quare Filius ex vi productionis diceretur Verbum, et Spiritus sanctus donum, quia nihil dicitur Verbum ex vi productionis, nisi producatur per actum memoriae, nec ex vi productionis aliquid donum, nisi liberaliter per actum voluntatis communicetur.