F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
ROMANA 127
concorditer statutum est, ut distributionibus menstruis et ex- pensis totius anni cum reditu annuo schedarum debiti publici, anticipate ut antea desumendo, fieret satis, et trimestribus distributionibus Martii, Iunii et Septembris cum eo quod ex solutione praedicti reditus superesset: cum canonibus autem realiter exactis, quin ulla anticipatio fieret, duae ulteriores distributiones persolverentur, una nempe in fine ultimi trimestris et altera in fine subsequentis Februarii.
Haec nova inducta methodus dum ex una parte admini- strationem Capitularem in meliori et saniori via ponebat, ex altera damnum Capitularibus pariebat : quia cum primae tres distributiones trimestres diminutionem expertae essent, ipsi impares effecti erant ad pensiones, impositas super eorum beneficiis, solvendas, quarum dies cedebat et veniebat in men- sibus Martii, Iunii et Septembris et quarum summa exsuperabat illam distributionum. Hisce praemissis, Capitulares a S.Congfie expostulabant dilationis gratiam in solvendis pensionibus, nempe ut pensionum quae iuxta Bullas essent solvendae diebus 24 et 25 Iunii, solutio fieri posset die 8 Septembris successivi, et illarum quae iuxta Bullas maturatae forent diebus 8 Septem- bris et 24 Decembris, solutio retardaretur ad diem 28 Febru- arii sequentis.
Attenta rei gravitate preces remissae sunt ad plenarium B E . PP. Auditorium: et haec interim adnotabantur ab Ad- vocato Summista ex officio.
Fere omnia beneficia ecclesiastica pensionibus onerata in eadem versantur conditione quoad maturationem canonum et reditus debiti pubblici : hinc si expetita gratia elargitur Ca- pitulo Vaticano, cuius beneficia pinguiora prae aliis sunt, po- tiori iure concedi oportet aliis Capitulis, et proinde via pateret ad continuos recursus.
Deinde Capituli petitio tenderet ad expoliandos pensio- narios iure iam quaesito: vix enim advenit et cessit dies praestituta, iuxta Bullas ad pensionis solutionem, pensionara habent illico et immediate ius ad eam petendam, et solutio retardari non potest absque eorum gravi iniuria.