REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Resolvit, generationem et spirationem distingui seipsis formaliter, idque probat ex Augustino,de quo vide eum in Oxon. n. 18. Rejicit sententiam asserentem, ipsam essentiam, ut omnino indistinctam principiare utramque emanationem, quia sic essent infinitae personae, et Spiritus sancti processio non esset libera. Vide eum hic et quodl. 2. per totum.
Respondeo ad quaestionem quod Spiritus sancti processio non est generatio. Circa cujus veritatem ostendendam, primo videnda est distinctio generationis a processione ; secundo, si distinctio eorum possit reduci ad aliquam causam priorem.
Quantum ad primum, dico quod formaliter seipsis distinguuntur. Quod probatur per auctoritatem Augustini, 15. de Trin. c. ult. Nullus amat quod omnino ignorat, quia non est hoc cogitatione conspicere, quod appetere voluntate, quia hoc est hoc, etc. Et 5. de Trinit, c. 19.
et 14. dicit quod Spiritus sanctus exit ab utraque persona producente, non quomodo natus, sed quomodo datus. Et confirmatur per rationem : Formae hic in inferioribus distinguunt constituta, et ipsae formae primo distinguuntur seipsis, et non per aliquam aliam formam ulteriorem ; cum igitur personae distinguantur per istas emanationes, ut probatum est distinctione II. oportet istas emanationes seipsis formaliter distingui.
Sed contra rationem hanc instatur, quod emanationes non sunt a seipsis ; igitur non distinguuntur a seipsis. Patet responsio alibi.
Ex hoc descendo ad secundum, videlicet si distinctio ipsarum emanationum reducatur ad aliquid prius? ubi dicunt quidam uod necesse est hanc distinctionem ad aliquid prius reducere, ut ad distinctionem principiorum, a quibus fiunt emanationes, et ulterius distinctionem principiorum oportet reducere ad aliquid omnino idem, vel re vel ratione, quod est ipsa essentia divina. Quod probatur tum ex parte illimitationis essentiae et existentiae ; tum ex parte primitatis essentiae respectu omnium perfectionum, ut patet alibi in quaestione hac, opinione ultima.
Contra, quidquid unius rationis . indifferens est ad plura ex se, non determinatur ad quaecumque talia, hoc patet tam de specie respectu individuorum, quam de causa respectu effectus. Sed css ?ilia potest. esse in pluribus suppositis, et est unius rationis, et per te, ut est principium productivum, non determinatur ad producendum hoc aut illud, sed idem secundum rem et rationem est principium diversarum emanationum ; igitur non determinatur in quot suppositis sit ; igitur si nihil aliud ponatur determinativum, poterit in infinita.
Praeterea, actus voluntatis ut positus in esse, non est liber, sed lantum ut praeintelligitur in voluntate i praecedente naturaliter ; igitur productio Spiritus sancti, ut intelligitur posita esse, non est libera, sed in principio ut praeintelligitur spirationi, sed in essentia, ut est omnino re et ratione idem, non intelligitur libertas ; igitur si essentia esset ut sic immediatum principium emanationum, sequeretur quod productio Spiritus sancti non esset per modum libertatis. Minor probatur dupliciter, scilicet quod actus voluntatis formaliter non est liber, quia velle positum in esse, est accidens ita naturaliter perficiens voluntatem, sicut albedo parietem ; igilur in se non plus participat rationem libertatis quam albedo ; igitur solum dicitur liber quatenus voluntas, ut praeintelligitur secundum naturam, libera est ; unde libertas convenit potenliae vitali, qualis non est actus voluntatis.
Item secundo sic, quod est de se liberum, cujuscumque est principium, erit principium per modum libertatis, sed cujuscumque velle est . principium mere per modum naturae, ut patet de habilibus, qui generantur per actum voluntatis, ita enim naturaliter generatur habitus ex actibus appetitus, sicut exaclibus intellectus. Unde quamvis a princi-I pio sit in potestate nostra habituati, " non est in potestate nostra, quin ex volitione posita in esse relinquatur habitus ; igitur, etc.
Praeterea arguitur quod tunc essent quinque personae, quia memoria perfecta et voluntas perfecta sunt principia communicandi naturam, ut ostensum est; quaere rationem ubi prius.
Ideo dico quod distinctio istarum emanationum reducitur ad aliqua distincta priora, quorum distinctio sit ratio distinctionis istarum activa seu effectiva, non formalis ; nec tamen reducuntur ad unum principium re et ratione, quia impossibile est productiones diversarum rationum reduci ad unum principium re et ratione. Reducuntur ergo ad duo principia, ut ad memoriam perfectam et voluntatem perfectam, ita quod essentia divina ut in intellectu et voluntate, est principium istarum emanationum, et non essentia secundum se. Et ratio hujus est, prima actio quae competit naturae intelligibili, competit sibi, utintelligibilis est ; et ideo haec est causa quod Angelus non potest producere formas substantiales, ut alias dicetur.
Ad primam rationem dicendum quod omnia sunt eadem in divinis, ubi non obviat oppositio relativa, vel stricte accepta vel disparata, quae includunt incompossibilitatem, et tales relationes sunt generatio et processio.
Ad secundam dicendum, quod quamvis relatio originis non fundetur super aliam relationem, quia illud super quo fundatur relatio originis, oportet quod dicat perfectionem simpliciter, tamen aliquae relationes aliae possunt fundari super relationem, ut proprietates super proportionem, ut patet per Euclidem 5. Geom. non tamen erit processus in infinitum, quia ultimo stabitur ad aliquam relationem, quae immediate fundatur super absolutum.
DISTINCTIO XIV ET XV.