Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum omnes personae divinae mittant Filium et Spiritum sanctum ?
Alens. I. p. q. 73. mem. 2. art. I D. Thom. I. p. q. 43. art. I . 4. 5. et 8. D. Bonaveut. d. 15. art. I. q. I. c. 2. et 3. Ricbard. d. 14. art 1. q. I.et 2.et d 2. 15. per lot. Gabr. 9. 1. Doctor inOxon. q. unica. Suarez p. 1. tract. 3. I. 12. c. 3. Vasq. dis. 170.
Circa distinctionem XIV. et XV. in quibus Magister agit de missione temporali Spiritus sancti et Filii, quaeritur utrum omnes personae divinae mittant Filium et Spiritum sanctum ? Quod non videtur, quia si sic, igitur Filius mittit se ; sed consequens videtur falsum, quia secundum Bedam in Homilia Dominicae primae post Ascensionem, et ponitur in littera : Spiritus sancti missio est ejus processio ,-ergo similiter de Filio. Sed Filius non procedit a se, quia non generat se, et ita nec Spiritus sanctus procedit a se ; ergo, etc.
Secundo sic, si Filius mittat se, et Spiritus sanctus mittat se; igitur Filius refertur ad se, et Spiritus sanctus similiter relatione mittentis et missi. Sed hoc videtur falsum, quia relationes istae sunt per modum actionis et passionis, quae sunt incompossibiles in eodem respectu ejusdem.
Item tertio sic, omnis actus, qui in persona aliqua reflectitur super se, est essentialis, et ideo Pater non dicitur se dicere ; igitur si Filius et Spiritus sanctus actu mittendi reflecterent se supra se, et actus mittendi esset essentialis, et tunc conveniret Patri, quod falsum est, quia Pater non mittit se.
In contrarium est Magister in littera.