1. Samsonis honestissima
Praesasia patrata
Resurgentis cum gloria
Virtute reformata.
2. Samson valvis cum postibus
Ab urbe separatis
Pandit, quod surgit Dominus
Captivis reseratis.
3. Victor mortis saevissimae,
Hoste jam superato
Electorum collegio
Exsultat cum beato.
4. Ergo jubilatio
Sit nostro creatori,
Atque benedictio
Sit nostro redemtori.