REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum quaelibet persona divina mittatur ?
Vide Doctores cilatos quaestione antecedenti.
Juxta hoc quaeritur, utrum quaelibet persona divina mittatur ? Quod sic videtur ; tum quia est actus essentialis ; tum quia de Patre et Filio dicitur, Joannis 14. ad eum veniemus. etc. quaere alibi sta argumenta.
Contra, Augustinus 4. de Trin. cap. 19. et 20.
Respondeo simul ad istas quaestiones, quod opinio Magistri videtur esse, quod mittere conveniat omnibus personis tanquam essentiale, et per hoc solvitur prima quaestio. Sed mitti non convenit omnibus personis, sed tantum praecedentibus personis, et sic solvitur secunda quaestio negative. Quomodo autem contra istam opinionem argueretur de alia opinione antiquorum Doctorum,
quod nec mittere, nec mitti conveniat omnibus, sed quod utrumque connotet notionale, et quomodo tandem exponitur opinio Magistri, quaere alibi .
Ad primam rationem principalem potest dici, uno modo, quod Filius mittit se, et similiter Spiritus sanctus se, sed non sequitur, Filius mittit se ; igitur procedit a se, nisi temporaliter, de qua processione temporali loquitur Beda.
Aliter potest dici, quod missio Filii et Spiritus sancti non est ejus processio, nisi secundum quid, et tunc dicendum est, quod divisio processionis in aeternam et temporalem, quam ponit Magister dist. 14. non est univoci in univocata, nec aequivoci in aequivocata, sed divisio alicujus in illud, quod est simpliciter tale, et secundum quid.
Ad secundum dico quod mittere et mitti, quantum ad principale significatum tantum dicunt relationem rationis ; et hujusmodi relationes, quamvis sint oppositae, possunt tamen eidem convenire, ut patet de intelligere et intelligi.
Ad tertium dicendum quod secundum actum mittendi quantum ad principale significatum, quod est manifestari potest esse reflexio, et ideo est essentiale, ut sic, et hoc est secundum ejus per se significatum, non autem quantum ad connotatum.