F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
132
MELE VITANA
PRIVATIONIS PAROECIAE
Die 6 Maii, 9 Septembris 1893, et 16 Iunii 1894.
Sess. 21 cap. 6 De reform..
COMPENDIUM FACTI. Procul a civitate Valletta existit pa~ gus quidam seu paroecia ruralis septingentorum incolarum, cui nomen Casal Dingli. Huius rector nonnullis abhinc annis nuncupatus fuit sacerdos Iosephus Rizzo, de cuius remotione nunc agitur.
Cum enim secum duas mulieres adhuc aetate florentes Mariam Fenech et Agatam Abela, quae ipsi famulatum praestabant, haberet, earumque familias et liberos prae cae- teris diligeret, populus coepit de parochi honestate suspicari, atque praesertim postremis hisce annis de eius in ecclesia conversatione murmurari. Qui rumores adeo percrebuerunt, ut Episcopus gravitate rei permotus parochum pluries pri- mum admonuerit : deinde vero, cum scandala et recursus perseverarent, die 17 Novembris 1891 eumdem ab officio, ad tempus suspendent, et, paroeciae cura interim commissa sa- cerdoti Francisco Muscat, summariam factorum inquisitio- nem, iuxta etiam ipsius parochi votum, fieri decreverit.
Dum autem haec inquisitio agebatur, sacerdos Rizzo, mutata paululum sententia, penes Episcopum institit ut initi processus prosecutio abrumperetur, et ipse ad parochiam re- stitueretur , se in posterum meliorem futurum promittens, non amplius recipiendo in domum suam duas famulas : quod ni praestaret, eiiceretur perpetuo a suo officio.
Precibus annuit Antistes : at vero parochus ad suos re- versus, Episcopi praeceptis haud videtur stetisse, qui proinde eum denuo die 12 Maii eiusdem anni 1892 ad suum citavit tribunal, atque inito et regulariter confecto processu, sen- tentia diei 18 Novembris parochiali beneficio privavit se- quentibus verbis : « Dicimus et declaramus parochum lose-