REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Ail missionem passivam visibilem notam esse processionis divinae, et proinde missiones visibiles Filii et Spiritus sancti fieri signis sensibilibus convenientibus suae processioni, additque nullam fieri missionem aut revelationem exteriorem, quin fiat illustratio interior Deinde docet quando vel quomodo sensibilia distrahunt vel confortant intellectum circa re8 spirituales. Moneo hic quaestionem hanc ex hoc opere translatam esse ad Oxoniense.
Respondeo cum personam mitti sit manifestari eam procedere, ut patet alibi ex quaestione praecedente, missio passiva visibilis, est cum signo sensibili cognosci personam procedere, quod quidem signum oportet conveniens esse ad manifestandum suam processionem ; cum ergo Spiritus sanctus potest manifestari procedere signo sensibili conveniente suae processioni, sequitur quod Spiritus sanctus poterit visibiliter mitti. De missione vero sensibili Filii, quae fuit per incarnationem, dicetur libro tertio.
Ad primam rationem dicendum, quod non est simile, quia Spiritus sanctus non univit sibi naturam signi sensibilis, quo ipsius processio manifestabatur, et ideo non oportet quod ea quae conveniunt naturae talis signi, conveniat Spiritui sancto. Sed Filius univit sibi naturam humanam in unitate personae, ideo illa quae dicuntur de natura, dicuntur vere de supposito subsistente in natura illa, et ideo Filius potest dici minor Patre, ratione naturae unitae ; non sic autem Spiritus sanctus, quia non habet esse speciali modo in tali natura, nisi sicut in signo.
Ad aliud concedo, quod frustra esset illa apparitio exterior, nisi concurreret illustratio interior, quia talis apparitio exterior sensibilis non est signum repraesentans, nisi ex institutione. Similiter si non esset revelatio interior, nihil cognosceretur quod significaretur per talem apparitionem exteriorem ; non enim potest cognosci signum ex institutione sub ratione repraesentativi, nisi praecognoscatur repraesentatum.
Ad probationem dicendum, quod quamvis intellectus distrahatur ab intelligendo per occupationem sensus circa sensibile aliud a suo intelligibili quod intelligitur, quod sic potentiae circa diversa objecta se inpediunt, cum tamen sensus occupatur circa sensibile alicujus objecti, quod intellectus etiam cognoscit, tunc intellectus non distrahitur, sed confortatur. Unde potentiae occupatae circa idem objectum, se non impediunt, sed confortant. Unde et intellectus fortius intelligit objectum quando sensibile illius praesens est sensui, ut patet, quando volumus colere Christum et passionem ejus, fortius contemplamur passionem ejus, intuendo imaginem Crucifixi ; Prophetae vero erant distracli, nec sensibilia eos juverunt, quia non erant convenientia suae prophetiae, sed in imaginatione erat aliquod sensibile praesens, quia prophetiae, ut communiter, erant imaginativae, sicut patet per Augustinum n. super Genesim.