F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
134 MELEVITANA
qui vindictae cupidi statim eum penes Episcopum accusare coeperunt.
Contra alios testes vero nonnulla observari debent quae eorum depositiones valde suspectas reddunt. Sic sacerdos Franciscus Muscat, qui dum parochus fuerat suspensus atque dum processus agebatur eius vices gessit, utpote qui in eius. locum succedere nititur, parochum odio prosequitur, atque cuncta investigat quae eius aestimationem labefactare possunt.
Neque testimonium Iohannis Micallef magis valet : hic enim, cum esset inter milites quieti publicae servandae ad- dictus (vulgo poliziotto), ut et ipse fatetur, expulsus fuit quia ebriosus.
Quare cum adversae partis testes hac vel illa causa valde suspecti sint, nonnisi illis credendum esse, ait defensor, qui omni exceptione maiores facta probe sciebant, utpote qui Parochi servitio addicti a mense februario usque ad initium processus in omnibus ei comites fuerunt. Hi vero fidem fa- ciunt in suis prolixis depositionibus quod nunquam in pa- rocho conspexerint aliquid ex quo scandalum capere possent.
Similia dicunt Salvator Fenech, vir Mariae, et Victorius. Abela, vir Agathae, quorum attestationes plurimum, faciendas- esse orator autumat : ipsorum enim plusquam ceterorum in- teresse debebat an ea, quae de uxoribus vulgo dicebantur, vera essent. Hi vero unanimiter Parochi mores laudant, atque nullam fidem malignis contra suas uxores vocibus adhi- bent : imo quamvis omnia sciant, ipsis et parochialem do- mum frequentare et literas a parocho recipere permittunt.
Istis consonat Ioseph Fenech pater Agathae et cuius filius, est maritus Mariae : sed ne eadem repetam potius adiicien- dum est quod optimum reddunt testimonium de parochi vita et moribus duo sacerdotes Fortunatus Debono et Aloisius Spiterij, quorum attestationes nemo certe spernet, quamvis de factis loquantur, quae sunt antiquiora ultimo processu.
Igitur hisce attestationibus plane evanescunt ea quae contra Parochum eius inimici sacerdos Franciscus Muscat, Iohannes Micallef et alii moliti sunt. Revera parochus do-