REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum in anima viatoris sit necesse ponere charitatem creatam formaliter inhaerentem ?
Alens. 4. p. q. 101. mem. 3. art. 3. D Thom. I. 2. q. 113. art. 2. et 2. 2. q. 23. art. 2. D Bonav. hic art. q. R ichard. ibid. Duranti. q. 4 Doctor in Oxon q. 1. et de primo princ. c. 3. Vega lib. 7. in Conc. Trid. c. 21. Scot. I. de nat. et grat. c. 19. Bellarm. lib I . de grat. et lib. arb. c. 3. Vasquez I. 2. disput. 202. c 2.
Circa distinctionem XVII. quaeritur : Utrum in anima viatoris sit necesse ponere charitatem creatam formaliter inhaerentem ? Quod non videtur. Omnis creatura si est bona, potest intelligi non bona, quia tunc sola est bona per participationem, et participans potest intelligi sine participato ; charitas autem non potest intelligi nisi bona, quia est bonum per essentiam.
Item secundo sic : Per charitatem diligitur Deus, sicut diligendus est ; est autem a nobis in infinitum diligendus ; igitur per charitatem, diligendus est Deus in infinitum ; sed ad hoc non sufficit aliqua forma creata ; igitur non est creata, etc.
Minor probatur, illud est diligendum in infinitum a nobis, cui nihil aequaliter est diligendum, quia ex opposito sequitur oppositum, quia si aliquid posset sibi adaequari in dilectione, augendo illud per finitum, non esset aliud in infinitum diligendum, ad cujus dilectionem secundum certam proportionem posset aliud diligibile pertingere. Sed Deus est diligibilis a nobis super omnem proportionem cujuslibet alterius diligibilis ; igitur est a nobis in infinitum diligendus.
Item tertio sic : Natura perfectior perfectius tendit in suam operationem, sed natura rationalis est perfectior irrationali et inanimata, quae cum generali assistentia Dei possunt in suas operationes ; igitur voluntas rationalis cum speciali assistentia Spiritus sancti sine omni habitu informante poterit in actum suum.
Contrarium patet per Augustinum de moribus Eccl. 4. ubi pertractans illud ad Hom. 8. Quis nos separabit a charitate Christi, etc. Charitas, inquit, Dei hic dicta est virtus, quae animi nostri rectissima est affectio.
Hic imponitur Magistro quod ipse secutus sit partem negativam, ita quod sufficit Spiritus sanctus sine tali habitu ; sufficit enim Spiritus sanctus assistens cum fide et spe. Pro cujus confirmatione duplici via arguitur, primo negative ex parte habitus per duas rationes ; tum quia eo non contingit uti cum quis habens voluerit, ut patet de illo, qui non est in peccato mortali, non tamen semper potest aequali conatu elicere actum diligendi Deum aeque devotum ; tum quia non tribuit delectabiliter operari. Patet de paeniteri te habente habitum vitiosum, qui non statim aufertur. Alia etiam via confirmatur affirmative ex parte Spiritus sancti ; tum quia est causa prima ; tum quia Filius Dei operabatur operationes naturae suppositatae, cui tamen nihil derogabatur. Patet alibi.