F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
MELEVITANI 135
mum Catharinae matris Agathae ingressus est; at muneris parochialis causa. Cum enim tum ipsa tum eius nepos Lelina infirmarentur, parochus eas adibat, ut preces pro infirmis Deo solveret, sicuti enarrat testis praesens Victorius Azzo- pardi, et aliquando etiam ut Catharinae confessionem exci- peret, quin unquam ibi vel Maria vel Agatha adessent. Quae omnia adeo certa sunt ut ipsi testes contrarii ea aperte asserant. Et idem alii fatentur. Neque similiter omni ex parte vera sunt ea quae adversarii proferunt, tum quoad prae- dilectionem parochi erga liberos Mariae et Agathae, tum quoad dotationem ipsius Mariae. Uti enim plures ex testibus dicunt, parochus Rizzo Divini Redemptoris exemplo omnes infantes diligebat.
Ad epistolas autem quod attinet, quibus utpote certe a parocho Rizzo scriptis ad familias Fenech et Abela tantum innituntur oppositae sententiae adsertores, hae, prosequitur defensor, iuxta ipsius cursoris Publii Spiteri adserta ad Sal- vatorem Fenech et Victorium Abela mittebantur, qui ut iam supra vidimus, aperte fatentur, se aliquando a Parocho, dum vel morbi causa vel aliis rationibus a paroecia absens erat literas accepisse, quae tamen nonnisi honesta continebant.
Quod si una vel altera epistola ad eiusdem Salvatorem Fenech missa, et a Ioanne Schembri vel ab aliquo alio per- lée ta tales expressiones continebant, quae certe presbyterum dedecent, haec, cum anonimae essent et violatae non obstante peritia challigraphi nihil adversariis prodesse possunt, uti auctoritate Ferrari lettera L contendit patronus : « Non possunt autem iudices ex huiusmodi uteris procedere ad spe- cialem inquisitionem illorum delictorum, quae continent, etiamsi in ipsis notificaren tur testes, qui delictum testificari possent, quia huiusmodi literae nullam inducunt infamiam »; textu expresso in cap. Inquisitionis 21 de accusat, para- grapha tertiae dubitationis; Rodrig. tom. 2., regular. Fart. 6, art. 10; Lessius, lib. 2 de iust. et iure, c. 20, dub. 13, num. 136.
Quoad vero Lelinam, quam oppidani dicunt esse filiam