1. Stupefactus Inferni dux
Abhorruit poenarum trux
Quando venit vexilli dux,
Cujus lux
Sedentibus
In umbra mortis egentibus
Attulit laetitiam.
2. Virtute leo propria,
Quavis carens Inertia,
Deitatis solertia
Tertia
Die mortis
Victor surgens a mortuis,
Nesciens tristitiam.
3. Idem enim In numero,
Qui crucem tulit humero,
Legaliter post poenas tot
Aliquot
Diebus plus
Conversatus hominibus
Docuit laetitiam.
4. Laetetur cum facetia
Sancta mater ecclesia,
Christi rigata flumine,
Lumine
Qui micuit
Novamque legem Instituit
Ordine Melchisedech.
5. Ergo propter memoriam,
Triumphi quoque gloriam
Benedicamus lilio,
Filio
Coelifluo
nobis deifluo
Vincere det Amalech.