REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Sententiam, quae tribuitur Magistro, negans charitatem infusam, refutat duplici via. Prima, ex parte justificati, et sunt hic quatuor rationes clarae. Secunda, ex parte actus meritorii, et sunt totidem rationes aeque clarae, de quo Doctor in Oxou. q. 3. a n. 1 et post Trid. ees?. 6. c. 7. Multi putant secundum fidem justificationem fieri per habitum.
Contra hanc opinionem arguitur duplici via, supponendo justificationem peccatoris, ex Ezech. 12. et 18. et actionem meritoriam posse elici a nobis. Juxta utramque viam arguo quatuor rationibus voluntas divina, quae in se est una, non habet in se rationes volitionum oppositarum, nisi sit aliqua distinctio ex parte objectorum, aliter enim contradictoria essent simul vera nulla distinctione posita. Nam velle istum salvari, et nolle ipsum salvari, includunt contradictionem, et sunt unus actus ex parte voluntatis divinae. Volitio autem divina, qua vult istum salvari, cum justificatur, est acceptare ipsum ad vitam aeternam ; nolle autem ipsum salvari, cum est in peccato, est non acceptare ipsnm ad vitam aeternam. Si igitur hoc possit sine aliqua mutatione ex parte justificati, contradictoria essent vera. Non est autem necesse variationem esse in justificato ex parte naturalium, nec in actibus secundis. Patet de parvulo baptizato et justificato, nec quantum ad fidem et spem, quia haec possunt manere etiam cum peccato ; igitur oportet quod ista variatio ex parte objecti sit per habitum, quo nunc acceptetur, prius non ; hunc vero voco charitatem.
Secundo, hoc arguitur ex parte volitionis divinae, qua vult justum salvari. Tertio, ex parte privationis, quae non aufertur nisi per habitum. Quarlo,quia nisi sic esset,non aliter ; se haberent extrema nunc quam prius, quia ex parte Dei, non aliter, si non ex parte animae, ergo anima justificata non se haberet aliter ad Deum quam prius, quod negant Sancti.
Ex secunda etiam via arguitur quadrupliciter :
Primo, quia nulla actio est alicujus suppositi formaliter ; nihil enim dicitur agere formaliter aliqua actione, nisi principium illius actus sit forma ejus.
Secundo, quia nulla actio est in potestate agentis, nisi principium formale ejus sit in potestate ipsius, ut illo possit uti, vel non uti. Sed actio meritoria non est in potestate nostra, nec naturalibus meremur, quod erat error Pelagii, et illa sunt in potestate nostra ; ergo ad rationem meriti indigemus aliquo alio, quod voco habitum.
Tertio, si Spiritus sanctus moveat ad actum diligendi, quaero quis sit terminus illius motionis ? Aut dilectio, aut aliquid praecedens disponens ad dilectionem ? Si primo modo, igitur anima tantum se habebit passive ad eam ; igitur non erit in potestate diligentis. Si secundo modo, hoc voco habitum charitatis, qui causatur a Spiritu sancto.
Quarto, potentia habituabilis non potest aeque operari sine habitu et cum habitu, quia habitus tribuit aliquam perfectionem cum perficiat habentem ; sed potentia voluntatis habituabilis est respectu diligibilis ; igitur in voluntate respectu ejus potest esse habitus. Minor probatur, quia quod aliqua potentia non habituabilis sit respectu objecti determinata, hoc contingit aut quia est determinata ad inclinationem in oppositum, aut quia est determinata ad inclinandum in propositum ; sed sic non se habet voluntas nostra secundum se ; indifferens enim est ad diligendum Deum, vel non diligendum ; igitur respectu talis objecti est indeterminata, et per consequens habituabilis.