F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
136 MELEVITANÀ
parochi, quia iuxta eos eius imaginem praesefert, Salvator Fenech, recognoscit uti suam, et affirmat natam post decem menses ab inito matrimonio.
Non superest nisi depositio provicarii civitatis la Nota- bile, cui nomen Iosephus Oallus, qui plura contra parochum Rizzo asserit. Sed haec omnia respiciunt facta quae evene- runt anteaquam parochus suspenderetur, et proinde in istis non est plurimum insistendum. Cum igitur, concludit pa- tronus , falsa sint ea quae adversus sacerdotem Rizzo affe- runtur, sequitur sententiam Curiae Episcopalis esse inflr- mandam.
PAROCHI ACCUSATIO. Sed e contra plura adsunt testimo- nia, quae videntur suadere revera parochum Rizzo et illicitas habuisse relationes cum praedictis mulieribus, et ea quae die 9 mensis Februarii anni 1892 promiserat, sub poena priva- tionis paroeciae, postea violasse.
Et sane ea omnia quae parochus profert, ut probet non- nullos ex parochianis, privatis de causis, sibi odio adversari, haud apparent undequaque vera : ceu colligitur ex deposi- tionibus Ioannis Schembri, Caietani Micallef et Henrici Billas, qui omnes cum sint milites quieti publicae servandae addicti, facta illa apprime cognoscunt.
Post haec accusationes eruuntur etiam ex epistolarum commercio. Etsi enim literae a parocho non ad mulieres, sed ad earum viros dirigerentur, ex allatis tamen testimoniis luculenter evincitur, id specie tenus et ad criminosam rela- tionem, ut poterant, adstruendam factum fuisse.
Quibus expositis, propositum fuit resolvendum
D u b i u m
An sententia Curiae Episcopalis Milevitanae diei 18 No- vembris 1892 sit confirmanda vel infirmanda in casu.
RESOLUTIO. Sacra Congregatio C. re disceptata sub die 6 Maii 1893, censuit respondere: Sacerdotem Rizzo privan- dum esse paroecia, reservata ei congrua pensione, ab Epi- scopo determinanda, iuxta vires beneficii, et ad mentem.