REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Asserit de lege ordinaria habitum charitatis ponendum in justis, de potentia tamen absoluta nihil intrinsecum requiri ad justificationem, quia quidquid facit Deus per media, potest sine eis facere. Vide Doctorem in Oxon. q. 3. n. 29. Deinde ponit modum, quo pie salvari possit Magister, nihil asserens an ita senserit, de quo latius ibidem q.3. n. 30.
Respondeo ergo ad quaestionem, primo ad rem in se ; et secundo quantum ad intentionem Magistri. Quantum ad primum, dico quod siculi in Deo ponitur duplex potentia, scilicet ordinata et absoluta, ita et duplex necessitas ei correspondens. Deus autem de potentia absoluta non necessitatur ut infundat charitatem informantem animam, ad hoc ut justificet impium, et acceptet ipsum ad vitam aeternam, quia potenliam suam non alligavit Sacramentis, nec forte alicui formae creatae, quando immediate possit per se, quidquid potest cum causa secunda, quae non est essentia rei, potentia tamen sua ordinata non justificat aliquem, nisi conferendo sibi charitatem, qua acceptatur ab ipso; quae potentia dicitur ordinata, non secundum propria principia practica, quia illa sunt necessaria, sed secundum suas leges quas statuit, contra quas potest de potentia absoluta,-quod si alias statueret, et illae etiam leges essent rectae.
Quantum vero ad intentionem Magistri, dico quod tripliciter potest intelligi ipsum sensisse circa charitatem. Uno modo, quod non sit aliquis habitus charitatis informans animam, sed quod tantum Spiritus sanctus assistens immediate moveat eam ad omnem actum meritorium, sicut communiter imponitur sibi sensisse. Alio modo, quod posuerit charitatem in anima, quantum ad actum primum, non quantum ad actum secundum, et sic Spiritus sanctus sit inhabitans mediante charitate, et in illo habitu moveat voluntatem ad actum secundum immediate. Tertio modo, quod posuerit charitatem quantum ad actum primum et secundum, ita tamen quod Spiritus: sarrctus in isto habitu est inhabitans animam ut templum, et ut sic moveat voluntatem ad actum meritorium, mediante habitu, quo inhabitat ; et sic diversimode moveat ad actum diligendi, credendi et sperandi, quia ad actum sperandi et credendi non movet mediante habitu quo inhabitat animam, sed ad actum diligendi movet immediate, mediante habitu quoinhabilal animam quae habitum conservat, et in quem continue influit) et sic forte potest salvari intentio Magistri.