F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
MELEVITANA 137
Mens autem est, ut Episcopus, quatenus expedire censeat ad protuendum decorem Sacerdotis Rizzo, eidem praefigat terminum decem dierum pro nuncio mittendo paroeciae, cum reservatione pensionis; quo termino frustra decurso publicet et ad executionem mittat sententiam privationis S. Congregationis. Interim res sub secreto maneat.
CAUSAE PROSECUTIO. Cum autem haec decisio haud arri- sisset parocho Rizzo, ipse petiit et obtinuit novae audientiae beneficium; unde causa iterum S. C. C. proposita fuit die 9 Septembris 1893, et responsum datum est: In decisis. Sperabatur contentionem tandem finem habituram. At non ita. Nam parochus Rizzo iterum in vocem appellationis pro- rupit et alterum audientiae beneficium impetravit.
D i s c e p t a t i o S y n o p t i c a
DEFENSIO PAROCHI. NOVUS ergo parochi Rizzo procurator sententiam Curiae Melevitanae sub die 23 Novembris 1892 prolatam, per quam ab officio parochi pagi vulgo Casal Dingli nuncupati, destituebatur, infirmandam omnino esse, asserit. Idque, ait, plura argumenta suadent ; et revera neminem latet quod sententia lata ex falsa causa vel ex falso prae- supposito nulla est. Atqui, notat patronus, sententia Mele- vitanae Curiae relationem dicit specificam, praecisam ad suspensionem die 17 Novembris 1891 parocho illatam, quae numquam locum habuit, nec habere potuit.
Profecto, ait, documentum dictae suspensionis haud in- venitur in tabulis processualibus. Praeterea constat paro- chum domicilium pagi Dingli mense Maii 1891 valetudinis causa reliquisse et ad propriam rediisse regionem ; mense vero Novembris adhuc infirmitate detineri domique morari probant medicorum magistratusque politicae auctoritatis Con- spicuanae civitatis attestationes ; in morali igitur ac mate- riali impossibilitate erat parochus, urget patronus, familia- ritate uti mulierum, Mariae Fenech et Agathae Abela, quae