REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Solvit clarissime et docte argumenta allata in initio quaestionis, de quibus lege ipsum in Oxun. q. 3. n. 31. solvit etiam clare quatuor argumenta adducta pro opinione tributa Magistro, de quibus latius ibidem q. 3. a num. 33.
Ad primum argumentum dico, quod creaturam bonam intelligi non bonam, potest intelligi dupliciter, aut abstraclive, aut circumscriptive. Non enim idem est abstrahere, et circumscribere. Primo modo verum est quod creatura bona potest intelligi non bona intelligendo bonitatem ejus, et sic potest intelligi abstrahendo rationem ipsius. Non autem potest intelligi non bona circumscribendo bonitatem ejus, ita quod intelligatur oppositum suae bonitatis sibi inesse.
Ad probationem dicendum, quod charitas non dicitur participare bonitatem, quemadmodum subjectum participat formam, sine qua potest esse ; sed dicitur potius esse participatio bonitatis per essentiam, sicut radius dicitur esse lux per participationem, quia est participatio lucis solis. Et quod sic est participans non potest esse sine participato, imo est ipsum participatum.
Ad secundum, cum dicitur est in infinitum a nobis diligibilis, aut ista infinitas refertur ad intentionem actus diligendi, aut ad appretiabilitatem objecti, et eodem modo cum dicitur, per charitatem Deus est diligendus, quantum est diligibilis ; ista quantitas eodem modo potest intelligi referri. Primo modo non est verum, imo peccator aliquando habet actum diligendi inordinatum, quem si haberet aeque intensum respectu Dei sufficeret ad salutem ; est tamen vera quantum ad appretiabilitatem objecti ; et sic procedit probatio.
Ad tertium, quod ex perfectione naturae rationalis est, quod non possit ad omnem actum, ad quem ordinatur, nisi sit habituata, quia enim operatio rei naturalis, aut naturae irrationalis imperfecta est, sufficit sibi potentia in operando, sed operatio naturae rationalis est respectu omnium entium, et finaliter respectu objecti supremi ; ideo requirit habitum et specialem motum, quo moveatur in tale objectum.
Ad primam pro alia opinione, dicendum quod contingit illo habitu uti, et cum aequali conatu contingit aequaliter eo uti caeteris paribus, ut passionibus sedatis, et appetitu non aliter inclinante, et intellectu existente in aequali dispositione.
Et si dicas quod devoti experiuntur contrarium, quia cum majori conatu non possunt semper aequalem devotionem habere.
Respondeo quod licet non aequalem habeant devotionem, sive delectationem, quia est ab objecto, tamen aequalem actum diligendi possunt habere, caeteris paribus, et quod non semper habent aequalem delectationem hoc forte contingit vel propter fatigationem potentiae, quia secundum Philosophum 10. Ethic. c. 4. nova magis delectant. Unde apprehensio objecti, quod natum est causare in principio magnam delectationem, propter fatigationem potentiae, si actus continuetur, non tanta est delectatio, vel forte non semper in devotis delectatio est ab objecto apprehenso, sed a Deo imprimente et alienante devotos.
Ad secundum dico, quod habitus infusus non habet rationem delectationis inclinandi potentiam, sicut habitus acquisitus, quia non acquiritur ex actibus, sicut habitus acquisitus. Ideo potentia in acquirendo habitum habilitatur per exercitium actuum, sed habitus infusus est ab alio, et non per exercitium.
Ad tertium patet per dicta, quod Spiritus sanctus de potentia absoluta potest causare actum in voluntate.
Ad quartum, quod quia Verbum assumpsit naturam, ideo opera naturae dicuntur de eo per communicationem idiomatum, et etiam opera propria personae divinae possunt dici de natura. Unde vere potuit dici de illo homine Christo, quod creavit animas, non tamen per hujusmodi actus meruit, quia non erant in potestate sua ut homo, sic in proposito : Si Spiritus sanctus eliceret in voluntate actum diligendi, esse quidem actus voluntatis, sed non meritorius quia non in potestate ejus, et si assumpsisset voluntatem, opera ejus vere dicerentur de eo.