F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
138 MELEVITANA
pagum Dingli non deseruerunt. Et si familiari tas non extitit et longe exulat ratio suspensionis parocho infligendae.
Insuper, sequitur orator, quod sit infirmanda enunciata sententia, procul dubio etiam eruitur ex legitimae formae iudiciorum violatione atque commutati vae iustitiae. Iamvero fundamentum iudiciorum civilium et criminalium libello con- stituitur , cui contestatio litis accedit, cuius effectus est, quod actori non liceat recedere, vel intentionem mutare pro- gressu iudicii in detrimentum partis collitigantis, quae ce- teroquin, intentione mutata, legitimas defensiones in promptu non haberet, neque ad respondendum parata foret. In the- mate vero, notat orator, libellus parocho traditus fuit taxa- tive ob defectionem a promissis, quam luce meridiana com- probavit nunquam extitisse; at iudex intentionem actoris praetergrediens, probationes recepit, respicientes tempus ante promissionem ac tempus post litem contestatam, eas vide- licet quae tempore criminalis iudicii de die in diem locum habebant, atque ex ipsis reum beneficii privatione damnavit. Ipsa ideo testante sententia quod si consequenter Curia in sententiam iret, constare de accusatione, poena suspensionis perpetuae necessario infligi debet, idque non obligationis vi... sed vi legis, seu decreti conciliaris, Sess. 25, cap. 14, pa- rochus condemnatus fuit non ob defectionem a promissis, sed ob delicta anteactae vitae vel subsequentia citationi iudiciali, ob quae non citatus opportunas probationes exceptivas in promptu habere non poterat.
His addenda est, instat patronus, violatio trinae moni- tionis a S. Conc. Trid. in Sess. 21, cap. 6 de ref., et gra- duations poenae, quae in Sess. 25, cap. 14 taxative prae- scribuntur. Verum haec in casu undequaque desiderantur ; unde infirmanda est sententia ob non servatam formam, urget patronus.
Nec reciñere iuvat, inquit, subscriptam a parocho pro- missionem aequivalere trinae peremptoriae monitioni. Sane non agitur hic de formalitate iudicis arbitrio relicta, sed de formalitate taxative a lege praescripta; solemnitates in cri-