REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum habens charitatem creatam per ipsam sit acceptus Deo tanquam dignus vita aeterna?
D. Thnm I. 2. q. 114. art. 3. et A. Oocham. 3. d. 19. Ariminen. et Gabr. ibi I Doctor in Oxon. q. 3. a n. 24. et in 3. d. 18. et 19 et quadi. 17. a n. 6. Vega de Justificat. c. 5. bellarm. l 5. de Juslific. c. 14. Vasquez I. 2. disp. 214.
Quia in quaestione praecedenti ponitur charitas in voluntate propter justificationem, et actionem meritoriam salvandam, qua quis acceptatur ut dignus vita aeterma, ideo consequenter quaeritur: Utrum habens charitatem creatam per ipsam sit acceptus Deo, tanquam dignus vita aeterna?
Quod non videtur, primo ex parte Dei acceptantis, quia nihil aliud est personam esse acceptam Deo, quam Deum personam acceptare. Sed nihil potest esse ratio, quod Deus acceptet aliquam personam, quia acceptare divinum dicit actum intrinsecum in eo ; sed nihil creatum potest esse ratio formalis actus intrinseci in Deo ; igitur, etc.
Item, secundo arguitur ex parte personae acceptatae, quoniam illud non est formalis ratio acceptandi personam,quod sequitur acceptationem personae. Sed persona prius acceptatur quam charitas conferatur, quia enim hanc personam acceptat, et illam non, ideo huic confert charitatem, et illi non ; unde unam acceptat ad gratiam et aliam non.
Item, tertio arguitur ex parte actus meritorii voluntatis et charitatis. Actus debet esse acceptus per aliquid a Deo sed charitas non est forma actus ; ergo per charitatem non potest actus voluntatis esse formaliter acceptus.
Item, si charitas sit formalis ratio, quare actus voluntatis sit acceptus a Deo ; igitur non potest esse actus a charitate, et non acceptus Deo. Consequentia patet, quia posita ratione formali alicujus, ponitur ipsum ; sed consequens videtur falsum, quia non est necesse Deo, ut pro minori bono majus bonum det, quod est praemium ; igitur non est necesse eum actum charitatis acceptare ut dignum vita aeterna.
Contra, per illud unumquodque est tale, per quod distinguitur ab omni non tali ; sed per solam charitatem distinguitur acceptus Deo a non accepto, dicente Augustino 3. de Trin. c. 14. loquente de charitate : Solum hoc donum est, quod dividit inter Filios regni aeterni, et Filios perditionis aeternae ; igitur, etc.