F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
140 MELEVITANA
denegatione facta parocho, pagum Dingli paucis post redin- tegrationis diebus deserendi cupienti, nomen ad Ecclesiae Siggevvi concursum dandi.
Posita vero asserta redintegratione, iuxta patronum, de- scendunt quae Farinaceus Prax. crim. qu. 3, n. 1, scribit: « Inquisitio formari non potest contra illum qui alias de eodem delicto, de quo inquiritur, fuit absolutus. Bis enim de delicto quaeri non potest dicit textus in C. de his... et volenti iterum accusare seu inquirere semel absolutum vel condemnatum, obstat exceptio rei iudicatae.... Semel enim condemnatus pro aliquo delicto pro eodem amplius inquiri vel molestari non potest, illa ratio quod bis de delicto quaeri non potest, generalis est, et militat nedum in absoluto sed etiam in condemnato ».
Ceterum, concludit orator, ad privationem, poenae ca- pitali comparandam, reus condemnari non potest nisi per confessionem vel concludentem criminum probationem. Ve- rum etiam haec omnia in casu undequaque desiderantur. Etenim ex promissione a parocho subscripta hoc unum, iuxta procuratorem, descendit, i. e. populi suspiciones. Promitte- bat sane parochus se mulieres non accipere in famulatu, et non accepit ; cum eis non convivere, ot non convixit ; cum eis non loqui, nisi id postulasset parochiale officium, et lo- quutus est officium parochiale explens.
Patronus non negat, parochum Rizzo ad has feminas literas dedisse obscenas, at prosequitur, epistolas has deli- ctum non probare, quasi delicti confessionem contineant; nam, ait, hoc verum non est ; sed data etiam tali confes- sione in dictis extraiudicialibus litteris, resultaret tantum confessio extraiudicialis ad condemnandum insufficiens, quia communis est conclusio, quod ex indiciis ac praesumptioni- bus nemo damnandus sit.
Post haec orator confidit in Vestra, E E . PP., benigni- tate, praesertim cum cliens suus, etiam si aliquid mali fe- cerit, satis sit poena mulctatus. Siquidem duobus abhinc annis supportât gravissimam suspensionem a cura animarum;