REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Relatam opinionem Goffredi repellit sex viis, sive rationibus ; deinde suam statuit sententiam, quae communis est inter Philosophos et Theologos, nimirum per augmentum novae charitatis non corrumpi totam praeexistentem ; respondetque ad praecipuas rationes Goffredi.
Tota haec quaestio per modum additamenti habetur in scripto Oxoniensi, post quaestionem quartam hujus distinctionis, sed quae circa rarefactionem aut condensationem specierum sacramentalium in Calice hic breviter insinuat, et ad quartum Sententiarum remittit discutienda, illic diffusius tractantur.
Contra, primo sic arguitur, supponendo quod Deus possit augmentare charitatem in instanti, in quo elicitur actus meritorius, et tunc arguitur sic : Iste actus, qui meretur augmentum charitatis, est meritorius ; ergo praesupponit charitatem in illo instanti in quo elicitur. Quaero quam ? Non illam novam, quae acquiritur ; illa enim sequitur actum, sicut praemium meritum ; ergo praesupponit illam, quae praeexistebat, etc. quaere alibi.
Si dicas quod non in eodem instanti dat praemium cum merito, arguitur contra : In virtutum moralium augmentatione, quia virtus moralis augetur per actum elicitum, et non quando actus ille non est ; ergo si tunc generetur novum individuum, et praeexistens corrumpitur, tunc quod generatur de virtute, a sola potentia generabitur, et non ab habitu.
Item, voluntas potest remittere actum intelligendi, quod patet, quia potest omnem actum intellectus corrumpere avertendo ipsum a consideratione talis objecti ; sed omnem actum voluntatis naturaliter praecedit actus intellectus ; igitur in illo instanti in quo voluntas per actum suum remittit actum intellectus, oportet intellectum esse in actu suo, non in actu intenso praecedenti, quia ille non manet sub illa intensione, nec in actu remisso, quia ille naturaliter sequitur actum voluntatis ; igitur si actus remissus non sit aliquid realitatis actus intensi, sequitur quod in instanti in quo voluntas est in actu suo, nullus sit actus in intellectu naturaliter praecedens.
Secunda via arguitur sic : Supponendo quod actus aliquis posterior possit augmentare formam praecedentem, licet non sit aeque intensus cum intensiori praecedente, quaero tunc, si augmentet, et habitus prior corrumpatur, aut forma sequens sit perfectior cum forma praecedente, aut non ? Si non, igitur non est augmentario ; si sic, igitur perfectius producetur ab imperfectiori, nam ille habitus excedit virtutem actus praecedentis, cum habitus praecedens imperfectior fuerit adaequatus actibus perfectioribus praecedentibus. Unde si forma praecedens non maneret, actus tantum produceret habitum imperfectiorem sibi adaequatum.
Tertia via est, calidum corrumpens frigidum prius remittit ipsum, quam totaliter corrumpit, currunt enim ibi duo motus simul ; igitur secundum hanc opinionem, generatur aliud suppositum frigidi ; quaero a quo ? patet alibi.
Quarto, si semper corrumpitur forma praecedens, sequitur quod non possit esse motus secundum gradus formae qualitatis, quia si statim, quando igitur receditur a termino, a quo generatur alia forma, tantum erit motus in forma qualitatis, secundum partes mobilis. Sed hoc est falsum, quia tunc esset motus continuus, cujus partes non copularentur ad terminum communem, quia mutatio copulans, quaero in quo subjecto est ? Aut in divisibili, aut in indivisibili ? Non in parte divisibili, quia nulla pars tota simul alteratur, sed pars ante partem secundum istam viam ; igitur illa mutatio erit in indivisibili, et ita punctus fieret calidus.
Item, sequeretur tunc quod omne calefactibile, dum calefit, infinitis caloribus calefieret, quia cum sint infinitae partes in calefactibili, saltem in potentia, et nulla pars eodem gradu caloris calefieret cum alia, sed alio calore et in alio gradu, sequitur quod totum fieret calidum infinitis caloribus, sive gradibus caloris.
Praeterea, ratio eorum non concludit, ut patet in quantitate et rarefactione quantitatis post consecrationem ; sed hoc argumentum pertractatur in 4.
Concedo ergo quod illa realitas secundum se manet in augmentatione cum alio gradu, et quod non corrumpitur nisi quantum ad esse in se, et non in alio, ut pars in toto, ut patet in quantitate molis quando augmentatur.
Ad rationem principalem pro illa opinione, dicendum quod termini per se motus sunt incompossibiles, scilicet forma et privatio ; terminus ad quem est forma sub tali gradu, sed terminus a quo est forma sub privatione illius gradus ; unde non oportet ut quidquid concomitatur terminum a quo, semper corrumpatur.
Ad primam confirmationem, dicendum quod est ad oppositum, quia ordo specierum est secundum essentias, et ideo una continet essentiam alterius. Sed ordo secundum gradus ejusdem formae est secundum paries materiales, quae possunt esse simul, ideo opposito modo est hic et ibi.
Ad aliam confirmationem dicendum quod est ad oppositum, quia Philosophus eo modo quo negat majus et minus in substantia, concedit in accidentibus ; hoc autem non est secundum partes molis, imo sic concedit ibi, igitur secundum gradus formae negat ibi, sic igitur concedit in accidentibus. Unde quia concedit formam substantialem in se indivisibilem esse, ideo ait nullum gradum esse compossibilem cum alio. Hic est opposito modo, quia in forma accidentali sunt gradus, ideo unus potest esse cum alio. Ad rationem principalem, dicendum quod non est subjectum mutationis secundum se illa realitas, sed se habet sicut species ad duo individua, quia nunc est in uno individuo, et in alio. Unde non est motus formae secundum istos gradus, quia non sunt accidentia superaddita naturae formae, sed sunt modi intrinseci, qui dicunt certum gradum quantitatis virtualis talis formae.