F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
442 VARSAVIEN.
mento « disparitatis cultus et evidenter constat, unam par- tem non esse baptizatam; ligaminis et certo constat, pri- mum coniugem esse legitimum et adhuc vivere ; consangui- nitatis aut affinitatis ex copula licita et cognationis spi- ritualis ; denique clandestinitatis in locis , ubi decretum Tridentinum: - Tametsi.... - publicatum est, vel uti tale diu observatur, dummodo ex certo et authentico documento, vel in huius defectu ex certis argumentis evidenter constet de existentia huiusmodi impedimentorum, Ecclesiae auctori- tate non dispensatorum, hisce in casibus, praetermissis so- lemnitatibus in Constitutione Apostolica - Dei Miseratione.... - requisitis, matrimonium poterit ab Ordinariis declarari nul- lum, cum interventu tamen defensoris vinculi matrimonialis, quin opus sit secunda sententia » (1).
Quapropter Archiepiscopus petit « Sitne supracitatum de- cretum generale pro universa Ecclesia eatenus, ut in praxi iudiciali liceat praetermittere quaedam praescripta Consti- tutionis Benedictinae causamque una sententia claudere? »
Quum ex subiecta materia aperte constaret dubii solutio- nem ad C. S. Officii competere, ab hac per litteras diei 17 Ianuarii currentis anni responsio exquisita fuit : quam illius S. Congregationis Assessor dignatus est reddere, die 19 Fe- bruarii 1894. A R. Vestra exquiritur solutio dubii insequentis una cum aliis quoad processus in causis matrimonialibus ab Archiepiscopo Varsaviensi propositis: « An decretum S. O. 5 Iunii 1889 generale pro universa ecclesia eatenus sit, ut in praxi iudiciali liceat praetermittere quaedam praescripta Const. Benedictinae, causamque una sententia claudere? »
In Congregatione fer. IV. 16 Feb. Emi Inquisitores ge- nerales, cum approbatione SSmi Patris, decreverunt: Affir- mative.
Secundam quaestionem Archiepiscopus proposuit hoc dubio « Sitne in causis nullitatis matrimonii ex quocumque titulo, coram Iudice spirituali agitatis, necesse exigere, ut testes septimae manus producantur, an vero id in solis causis ex
(1) Decretum hoc adest Vol. XXVI, 639.