REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum in augmentatione charitatis illud positivum praeexistens et manens sit tota essentia charitatis intensae ?
Alens. in continuatione 3. p. collat. 69. art. 2.3. D. Thom. I. 2. q. 52. art. 2. et 2. 2. q.24. art. 5. D. Bonav. hic 2. p. q. 2. Richard. art. 2. q. 2. Rubion. q. 3. Gabriel q. 2. Doctor in Oxon. q. 5. et 3. Phys. q. 3. et 4. Vasquez I. 2. disp. 82. c. 2. et 3. Suarez in Met. d. 46. sec. I .
Quarto quaeritur : Utrum illud positivum manens in augmentatione charitatis, sit tota essentia charitatis auctae, ita quod non adveniat alia realitas ? Quod sic, probatio 8. Metaphysicae text. 10. Species sunt sicut numeri ; ergo quocumque addito variatur species.
Ad hoc est Porphyrius, capite de differentia.
Item 10. Metaphysicae text. l5. dicitur, differentia formalis est specifica.
Item, Auctor sex Principiorum, forma est in simplici et invariabili consistens essentia.
Item, si est alia realitas in aucto, quam fuit in principio, aut illa realitas pertinet ad speciem, vel non ? Si sic, ergo prima non est in specie. Si non, ergo secunda non est in specie.
Oppositum, Augustinus 6. de Trin. c. 7. Idem est in corporeis majus esse et melius esse.
SCHOUUM I.
Opinionem D. Thomae docentis in intensione charitatis, et aliarum formarum intensibilium, nullam entitatem de novo acquiri, refutat efficacissime, cujus rationibus in bac quaestione communiter utuntur recentiores, Vide eum in Oxon. q. 5. a n. 4. uti varios explicandi modos hujus sententiae rejicit, de quo Suarez citatus.
Tenentes primam opinionem in quaestione praecedenti dicunt quod non est alia successio in essentia, nec alia nova realitas in termino, quae non est in principio.
Contra, contraria in summo sunt incompossibilia realiter, sed non in esse remissio, quia partim in termino a quo, etc. ergo aliquid reale est in ipsis intensis, quod non est in ipsis remissis, quia non sunt aliqua incompossibilia formaliter, nisi propter aliquid, quod est intra ipsa.
Neque valet dicere quod sunt incompossibilia in comparatione ad subjectum, quia ex hoc sunt incompossibilia simul in eodem subjecto.
Item sicut impossibile est idem numero bis produci, sic etiam impossibile est quod sit motus realis, et non ad terminum realiter ; sequitur igitur, secunda pars motus est motus realiter ; ergo aliquid reale inducit, et non illud quod praefuit, quia sic idem bis produceretur ; ergo aliud reale.
Item, quia forma est talis, ideo habens eam habet eam taliter, et est tale secundum eam ; ergo impossibile est quod hoc suppositum dicatur magis album, vel secundum aliam formam, et non habeat illam formam magis, sed hoc suppositum est magis album quam illud.
Neque valet dicere de dispositione, quia illa dispositio aut est ejusdem essentiae cum forma, et tunc habetur propositum ; aut non est ejusdem rationis, et tunc non potest motus esse immediate a forma unius speciei ad formam immediatam alterius.
Nec valet illa opinio de amotione contrarii, quia neque in Angelis in statu innocentiae, nec in hominibus, fuit dispositio contraria gratiae, vel charitati, et unus plus habuisset quam alius.
Nec valet illa opinio de radicatione, quia non magis est forma centum annorum forma, quam forma unius diei, vel rubor, qui est passio cito transiens, potest esse intensior quam habitus naturalis.