F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
VARSAVIEN. 143
(1) Relata fuit Vol. XXII , 85.
capite impotentiae devolutis observandum, in ceteris autem omnibus praetermitti posse. »
Ut secundae quaestioni satisfieri posset, nempe « an te- stimonium septimae manus in solis causis quoad impoten- tiam coeundi actis requiratur » in primis « Affirmative » respondendum videretur.
Nam testimonium septimae manus est testimonium credu- litatis, non scientiae. Iurare enim debent hi testes sibi ve- risimile esse coniuges verum dicere, sicut patet ex Instruct. S. C. O. die 25 Aug. 1840 edita, in qua praescribitur eos interrogandos esse « utrum perspectam habeant religionem et honestatem illius coniugis (a quo inducti sunt) ut propterea sibi verisimile sit ac credant eum vera dixisse. » Et hinc est huiusmodi testes seligendos esse inter propinquos, his vero deficientibus, inter vicinos bonae famae, nimirum ut melius valeant coniuges cognoscere et de eorum veracitate testimonium ferre. Porro .si haec est natura huius testimonii ut non circa factum sed circa coniugum veritatem tantum versari debeat, pronum erit unicuique inferre tunc solummodo hoc testimonium requiri, quum factum ipsum non positivis argumentis, sed depositione, praesertim coniugum, est sta- tuendum.
Id autem accidit dumtaxat in causis, circa impotentiam actis, in quibus propterea solis, huiusmodi testimonium vi- detur requiri.
Idipsum erui videtur ex cap. Litterae vestrae de fri" gidis et male f., quo primum inducta videtur consuetudo hos testes examinandi; illud enim loquitur tantum de casu im- potentiae.
Confirmari etiam videtur ex praxi S. Congr. Nam in Vertet. Matr. 3 Maii 1889 (1) in qua agebatur de valore matrimonii vi et metu initi, nulla fit mentio de testimonio septimae manus, quin propterea defensor vinculi in causa exagitanda, vel Emi Patres in ferenda sententia, ullum mo-