REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Resolvit quod per intensionem additur nova entitas, et solvit pulcherrime argumenta, de quibus vide ipsum in Oxon. hic q. 3. a n. 7.
Dico ergo ad quaestionem propter tres primas rationes, quod ista charitas manens non est tota realitas charitatis auctae, sed si esset in supposito, esset pars, sicut de quantitate molis.
Ad primam rationem dico, quod
Philosophus loquitur ibi de formis, sicut Plato loquebatur secundum quidditatem, et nulla quidditas suscipit magis et minus, quia abstrahit secundum se ab individuis, et sic quidquid advenit quidditati, ut quidditas est, facit speciem aliam, vel de non specie speciem, sicut differentia adveniens sibi ; non sic autem, quod advenit quidditati individui, secundum conditionem individualem.
Ad Porphyrium patet per idem, si enim unitati in ternario adveniat aliquid materiale, quod non est unitas, quantumcumque illud intenderetur non resultaret quaternarius.
Ad decimum Metaphysicae, dico quod non omnis differentia formarum est differentia formalis, et Philosophus intelligit ibi, quod si sit formalis, variat speciem, sed non oportet quod omnis differentia formarum sit formalis.
Ad Auctorem sex Principiorum, concedo quod forma est simplex, sicut ipse probat eam esse simplicem, puta ut oppositam magnitudini molis, dicit enim, adveniens alicui, non facit magis.
Ad aliud dico, quod pertinere ad speciem, est dupliciter, vel sicut partes essentiales, sicut animal. Et rationale respectu hominis, vel sicut partes subjectivae, ut Socrates et Plato. Primo modo dico quod ista realitas adveniens non pertinet sicut pars essentialis, et tunc non sequitur ; igitur non est in specie ; secundo modo pertinet ad speciem, quia est contentum in specie, sicut pars subjectiva, et tunc non sequitur: igitur prima realitas non est in specie.