REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum charitas augeatur per extractionem partis ipsius de potentia ad actum ?
Vide Malos q. praecedenti. Henric. quodl. 5. q. 18. Aegid. I. de generat. q. 18. Caprcol. hic q. I . Cajetan. I. 2. q. 52. art. 2. Doctor de primo princip. cap. 3.
Quod sic videtur, quoniam ubicumque est mutatio, est extractio potentiae ad actum, sed cum charitas augeatur, oportet ibi ponere mutationem ; igitur et extractionem potentiae ad actum ; Sed non est extractio de potentia ad actum, nisi actus educatur ; ergo educitur charitas, sed tota charitas non extrahitur de potentia ; igitur secundum partem.
Item, charitas intenditur ; ergo mutatur ; igitur, ut prius, extrahitur de potentia ad actum. Consequentia probatur, quia intendi includit mutari.
Item, si charitas augeatur ; igitur est ibi generatio alicujus totius, quia omnem mutationem concomitatur generatio aliqua ; sed omnis generatio est compositi, igitur in illa augmentatione charitatis generatur aliquod compositum ; non compositum ex anima et charitate, quia tunc charitas non crearetur, quia creatio non requirit aliquod subjectum ; igitur generatur compositum ex parte praeexistente, et alia superveniente, et per consequens illa extrahitur de potentia ad actum ; igitur, etc.
Contra, si charitas augeatur per extractionem de potentia ad actum, aut igitur de potentia subjecti aut charitatis praeexistentis. Non primo modo, quia tunc esset forma naturaliter educta, et ita forma naturalis. Nec secundo modo, quia sunt formae unius rationis ; ergo una non est principium materiale respectu alterius, de quo educatur.
Confirmatur, quia secundum Boetium 1. de Trin. cap. 3. forma simplex subjectum esse non potest.