REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Quaestionem hanc aliqui transtulerunt ex hoc loco ad scriptum Oxoniense, uti constat ex vetustis codicibus MSS. praesertim Vaticano, et propterea Scoti interpretes. dimiserunt absque commentario. In ea autem refert Doctor sententiam Uenrici, quae tria continet, primum, in augmento formae infusae, id ex cujus potentia fit, desumendum esse ex parte ipsius formae, non ex parte subjecti ; secundum, per hanc augmentationem, nihil reale addi formae praeexistenti, sed fit efficacior ad operandum ; tertium, augmentum fieri per extractionem partium virlualium existentium in substantia habitus in actum. Haec videtur Scoto inintelligibilis : Primo, quia ex primo et tertio conjunctis, habetur expresse oppositum secundi. Secundo, quia si habitus infusus fit a sulo Deo, ergo ab eodem augetur non secundum esse in subjecto tantum, nec quia pars praeexistens corrumpitur, nec propter majorem radicationem in subjecto, ex q. 3. et 4. ergo per appositionem novarum partium. Si ilia ergo extractio Benrici erit vera, talis appositio, velut irrationabilis est omittenda.
Opinio Gandavensis dicit tria: Primum quod possibilitas ad augmentationem in forma infusa non est accipienda ex parte subjecti, sive materiae, cum non sit educta de potentia materiae ; sed est accipienda ex parte ipsius formae in se, quia in sua essentia habet partes, quae cum est sub minori quantitate, est in potentia ut educatur ad actum, et fiat major. Secundum dictum, hoc non est per alicujus ejusdem naturae appositionem, quia appositio in formis non est per partium appositionem in substantia, vel in essentia earum, sed in virtute per quam potest augmentatum efficacius in propriam operationem, quod non fieret si simile apponeretur simili, quia tepidum appositum aequaliter tepido in aequali gradu, non facit magis calidum. Tertium dictum, fit igitur augmentatio extractione in actum partium virtualium in substantia habitus, quarum quaelibet educta non solum in substantia ponit augmentum, sed etiam in virtute, quia substantia et virtus in forma idem sunt.
Contra istam opinionem videtur quod contradicat sibi, nam conjungendo tertium primo, sequitur oppositum secundi, quod fiat augmentatio in charitate per extractionem partium virtualium. Aut igitur per istam extractionem habetur aliqua entitas nova, aut non ? Si non, igitur illa extractio nulla actio erit, et sic non augmentabitur charitas, quia per nullam actionem divinam. Si autem est aliqua realitas, ad quam terminatur ista extractio, et non est praecise realitas prior, quia concedit latitudinem in essentia formae, nec prior realitas corrumpitur secundum sic opinantem ; igitur terminatur ad realitatem aliam a priori. Cum ergo faciat unum cum priori, oportet ponere augmentationem fieri per appositionem unius realitatis ad aliam ; igitur ponere augmentationem fieri per talem extractionem, est ponere eam fieri per appositionem.
Item, videtur quod sic opinans minus rationabiliter dicit, quam ponentes augmentationem fieri per appositionem, quia ab eodem habitus augmentatur, a quo generatur, ex 2. Ethicorum cap. 2. generatur autem habitus charitatis a Deo ; ergo augmentatur ab ipso. Hoc autem non est secundum esse in subjecto solum, nec quia prior corrumpitur secundum sic opinantem ; igitur est quia apponit aliam realitatem. Unde cum ista augmentatio fiat non per extractionem a subjecto, sed per agens supernaturale aliquid creando, sequitur quod magis proprie dicitur ista augmentatio fieri per appositionem quam per extractionem.
Respondent isti quod haec extractio est virtualis, et non partis: accidentalis.
Contra, necessario est ibi aliqua actio realis et passio, quae terminatur ad aliquid, et non ad aliquid praeexistens, quia tunc idem acciperet bis esse ; ergo ad aliquam realitatem novam, et sic appositio et compositio cum sint ejusdem rationis, ergo nulla differentia est, nisi quod prima opinio dicit aliquid apponi, et ista dicit aliquid extrahi.
Dico ergo quod non est ibi extractio, nec istum modum concipio, quia talis productio non esset productio, sed dico quod est ibi nova realitas addita praeexistenti, sicut partes, vel gradus, non quidditativi, sed individuales et existentiae.
Ad primam rationem dico, quod non sequitur, subjectum exit de de potentia ad actum ; igitur forma educitur, quia sive forma educatur sive infundatur, semper uniformiter exit de potentia in actum, et in illa consequentia est fallacia consequentis, quia non omnis mutatio subjecti est per actionem naturalem educentem formam, imo subjectum uniformiter mutatur a privatione formae ad formam, licet forma infunderetur. Per hoc patet ad argumentum, quod si fiat argumentum sub hac forma : In omni mutatione subjectum, quod mutatur, exit de potentia ad actum. Sed si subjectum, exit de potentia ad actum, forma extrahitur de potentia in actum ; igitur charitas extrahitur. Patet responsio per dicta.
Ad secundum dicendum quod non sequitur, charitas intenditur ; ergo charitas mutatur, sicut non sequitur, quantitas molis augetur ; ergo mutatur vel movetur. Nam solum subjectum dicitur proprie moveri, non forma. Nam metaphorice et improprie inlendi sive augeri attribuitur formae. Non enim proprie quantitas augetur, sed substantia quanta augetur. Unde quantitas est, secundum quam aliquid augetur ; habens enim formam secundum eam mutatur.
Charitatem igitur intendi non est aliud, quam subjectum, ut animam, secundum formam charitatis intendi, sed tamen charitas proprie non intenditur. Unde dicit Augustinus tract. 9. in epist. Joannis, et habetur in littera, quod Charitas non crescit, sed homo habens charitatem crescit. Nomen tamen mutationis diversimode attribuitur diversis, aliquando uni, ut termino, sicut cum dicitur compositum generari, aliquando alicui, ut subjecto, cum dicitur materiam generari ; sic in proposito, aliquando mutare, sive intendi, aut augeri attribuitur formae secundum quam est mutatio, et sic proprie dicitur charitatem intendi aut augeri.
Ad tertium, concedo quod compositum ibi primo generatur, ut anima cara, quod compositum includit subjectum et terminum. Et quando dicitur quia tunc non esset creatio charitatis, dicendum quod in eodem instanti temporis, in quo est. creatio gratiae, est infusio gratiae, in alio tamen, et alio instanti naturae, quia prius natura gratia vel charitas creatur, quam animae infundatur, licet totum sit in eodem instanti temporis. Unde duplex est ibi mutatio : Una a non esse charitatis vel gratiae ad esse gratiae, et haec est vera mutatio, quae est creatio, et non est mutatio proprie dicta, quia nihil praesupponit, nec naturam, nec subjectum ejus susceptivum. Alia est mutatio a subjecto non caro ad esse carum , et ista mutatio non est simpliciter creatio, quia praesupponit susceptivnm ; et ideo haec mutatio secundum quid potest dici generatio, et totum compositum secundum quid generatur tale, et non simpliciter, quia substantia, quae est terminus generationis, praefuit, vel praesupponitur in infusione gratiae el generatur secundum esse gratum, et accidentale.